Summum Pontificem iterum.
Summum Pontificem iterum...
... se bello obsistere pronuntiavisse
“Dubium non est quin bella fiant ut
arma veneant” ait die Solis Papa Franciscus coram fidelium
multitudine in Forum Sancti Petri ad sermonem audiendum ante
precem Angeli congregata. Post vigiliam pro pace tamen munus non
intermittendum esse. Quid bellum prodesse, inquit Papa, nisi
possemus illud bellum grave adversus quidvis malitiae gerere?
Illud bellum adversum malitiam postulare ut odium et fratrum
caedem, mendacia quibus uti aliqui solerent, vim omnis generis,
armorum propagationem et illorum mercaturam contra legem effectam
recusaremus.
Praeter alia Summus Pontifex Italice verba
Evangelii protulit (Lc. 14, 31-32): “Quis rex iturus
committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat,
si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus
venit ad se? Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem
mittens rogat ea quae pacis sunt”. “Certe Iesus
Christus, ut ait Franciscus, noluit hac parabola dicta de bello
tractare; tamen in hoc tempore quo vehementer oremus ut pacem
consequamur, Verbum in viva corporis parte nos contingit,
denique nobis declarat bellum gravius omnibus pugnandum esse.
Consilium capiendum est malignitatem repudiandi eiusque
illecebras et bonum eligendi, cum parati simus ipsi ad patiendum:
id est Christum sequi, crucem ferre”.
Tandem Pontifex omnes qui vigiliae pacis die
Saturni vespere interfuerunt salutavit etiam aliarum religionum
fideles nec non Christianos non catholicos, hominesque bonae
voluntatis. Multa milia in foro Sancti Petri vigilavisse, multa
centena milia in orbe reputantur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|