Ictus Americanorum Syris imminet Investigationes eorum,
Ictus Americanorum Syris imminet
Investigationes eorum, qui a
Nationibus Unitis in Syriam missi erant, finitae sunt. Quarum
eventa, ut dicunt, ad Id. Sept. in medium proferentur. Tamen
Americani iam nunc credunt de rebus Syriacis non esse
dubitandum: Ioannes Kerry, minister rerum externarum, dixit ex
argumentis indiciisque, quae ad manum sibi essent, apparere
sectatores praesidis Assad cives suos a.d.XII. Sept. armis
chemicis interfecisse. Baracus Obama, praeses Americanus, ultimo
consilio adhuc non capto in oratione ad res Syriacas habita,
quatenus Americani processuri sint, civitatem certiorem fecit. Obama
iam Veneris die dixerat se de ictu terminato cogitare peditibus
omissis. “Nolumus mulieres puerosque“, inquit, „et cives
insontes tam atrociter toxico gasali perire.“ Neminem
«maiore belli taedio» affectum esse quam se ipsum, sed falsum
se signum daturum fuisse, si nihil ageret. Ictus Americanorum iam
brevi exspectatur, etiam a Syris, qui ad ultionem se paratos
esse affirmaverunt. Russi, qui consociatissimi Syrorum habentur,
dicta Obamae vehementer reprehenderunt. Cuius minas esse
repudiandas. Vladimirus Putin, cum vera posceret argumenta
sceleris facti, „nemo“, inquit, „cui mens sana est, credat
exercitum Syrum eo ipso die talibus armis uti, quo investigatores
Nationum Unitarum in Syriam veniant.“ Rem esse prorsus insanam,
quod Americani exercitum Syrum huius sceleris incusarent. Immo
sibi esse persuasum id a seditiosis esse commissum, ut bellum,
quod in Syria gereretur, in alias quoque civitates proferretur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|