Annus
2 0 1 3


Quid in Syria fieri possit

Quid in Syria fieri possit

Minister primarius Britannicus et praesidens Civitatum Unitarum Saturni die collocuti sunt, consentientes ut missilibus veneficis a communitati totius orbis graviter respondeatur: USA et Britannia ad interventum se parare videntur, indiciis patefactis regimen Syriacum populum suum chemicalibus adgressum esse. Cui consilio opponuntur Germani et Russi, favent Galli. Minister rerum externarum Johannes Kerry cum summo duce exercitus Syriaci Massudo Jazayeri telephonio collocutus est, accessum stationi militari insulis percussis proximae postulans, postea etiam cum ministris Arabiae, Jordaniae et Turchiae.

"Praesidens Assad investigatores accipere nolens - ait David Cameron, minister primarius Britannicus - aliquid celare vult." Civitatum Americae Unitarum minister rei bellicae dixit Pentagonum cuivis agendi rationi promptum esse et iussa tantum praesidentis Obama exspectare. Quibus minationibus nuntius regiminis Persarum respondet adgressioni Americanae acres effectus consequi posse, regimen Damasci chemicalia minime usum esse et ONUs inquisitiones concessurum esse. Minister primarius Israëlis Beniaminus Netanyahu se paratum concivibus suis defendendis dixit, regiminibus periculosis periculosa arma interdicenda.

Cras Amman, in capite Jordaniae, duces exercituum multarum nationum et Europaearum et muslimarum convenient, quid agendum sit disputaturi.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae