De bello civili Aegyptiaco
De bello civili Aegyptiaco
Bellum intestinum Aegyptum incendit postquam
praeses Morsi ab imperio remotus est. Die Veneris Irae
caedes ingens in proeliis inter biocolytas et fautores prioris
regiminis facta est apud complura oppida, Cairi et Alexandriae
etiam ab helicopteris arma in multitudinem displosa sunt: ab
auctoritatibus militum dominantium mortui a die Mercurii circiter
mille computati sunt, a Fratribus Muslimis saltem quattuor milia.
Meschita Al Imam in platea Ramses Cairi mortuorum corporum
repositorium effecta est et nosocomium , ubi medici
voluntarii remediis carent neque ulla sectio chirurgica neque
sanguinis immissio fieri potest, potius locus inferorum quam
valetudinarium.
Eadem platea Ramses his diebus locus
proeliorum praecipuus fuit quo reclamantes convenerunt quorum
pars, mille fere, in alteram meschitam Al Fatah hic sitam
confugit. Die Saturni prima hora post meridiem extrema pacis
condicio exiit: quam ob rem impetus a biocolytis et militibus
factus est centumque acerrimi adversantes discedere coacti sunt
gasio lacrimatorio intus iniecto. Ante meridiem negotiis pactis
inter Fratres Muslimos et militares magna pars occupantium inter
quos decem feminae tranquille egressi erant.
Novissimo die mille fautores praesidis Morsi
comprehensi sunt, CCL Fratres Muslimi homicidii et tromocratiae
accusantur. Interea Minister Primarius ad tempus Hazel El-
Beblawi legem tulit ut hic grex dissolveretur: non sibi posse
reconciliari eos quibus sint manus cruore respersas.
Scripsit Lydia Ariminensis
|