Annus
2 0 1 3


De migrantibus in aqua.

De migrantibus in aqua...

... demersis apud litus Italicum.

Cum nuper in aqua perissent sex migrantes non longe a litore Catinensi, Emma Bonino Administra Italica Exteris Negotiis praeposita quid sentiret aperte dixit. “Quod accidit apud Italiae litora initium ducit a migratione hominum qui prorsus deiecti omni spe vel ex bello vel ex omnium rerum inopia effugiunt”. Prope centum migrantes in vetere ac parva navi piscatoria constipati qui pervenerunt prima luce priore die Saturni post longam seriem ultimi sunt. “Effugientes Sudanenses, Nigeriani aliique Libyae fines Meridionales qui  non facile custodiri possunt, transeunt. Syriaci per Libanum iter faciunt, deinde per Aegyptum. Ab Iraquia transitur in Turciam, postea in Graeciam, tandem in Italiam vel in Hispaniam cui grave onus ferendum est. Variae sunt causae, sed omnes migrantes ratione vivendi humaniore confidunt”.

Quo modo huius generis horrenda facinora cohiberi possunt? “Res artibus magicis, ut ita dicam, non solvitur. His hominibus vera vel vana spes sane sit, tamen constans periculum est ne in potestatem veniant eorum qui inane somnium vel necem venditent. Omnes fugae se committunt fame vel bello vel utraque re impulsi; non licet miraculo effecto nodum solvere, eo magis quod desperatorum numerus ingentissimus ostenditur. Satis est meminisse in Libano exules Syriaci decies centena milia adesse, in Iordania autem sexies centena milia. Administri rei iudiciariae, publicae defensioni, negotiis domesticis et exteris praepositi parati sunt instantis periculi casus ad suscipiendos. Tamen auctoritates Europae non auxilium offerunt, cum timeant ne hospitium diuturnum fiat. Sed Italia maximam partem locus transitus est, non quo illi tendunt”.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae