Annus
2 0 1 3


Legatorum sedes Americanae.

Legatorum sedes Americanae...

... ob tromocraticas minas conclusae sunt.

Auctoritates Civitatum Americae Unitarum, cum nuntios de tromocratiae petitionibus acceperint, minas graviores et fide dignas esse reputant, quamvis incertus impetus locus sit: quam ob rem die Solis XXV domus legatoriae interclusae sunt in Africa Septentrionali et Asia Occidentali, eodemque tempore totum Augustum mensem cauto opus est civibus Americanis in itinere extra patriam. Quid hoc efficitur? Non solum ob proditionem secretorum exortam ab interceptionibus telephonicis ducum gregis Al Qaëdae de petitionibus faciendis in hostes Americae et  Occidentis, sed etiam ob pugnatorum operam in civitate Yemenita ac communem convocationem ad proeliandum in nonnullis regionibus ubi grex tromocratum maxime valet.

Ut impetus, si fiant, repellantur milites classiarii (marines) in stationibus militaribus Siciliae (Sigonella) et Hispaniae (Rota, Moron) etiamque vecti tribus navibus ad escensionem aptis non longe a litore Aegyptio parati sunt. Ut ab occultis securitati civitatis custodibus relatum est, legatorum sedes, res vectoria, loca quae a periegetis visitantur in magno discrimine sunt. Petitores iam in loco feruntur esse.

Non praetermittendum est quominus preterito anno cum minae tromocraticae neglegerentur apud domum legationis in urbe Libyca Berenice (nunc Bengasi) ipse legatus et tres viri securitati praepositi occisi sint.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae