Annus
2 0 1 3


De regis Belgarum abdicatione

De regis Belgarum abdicatione

Belgarum rex Albertus II die Solis 21 mensis Iulii apud Ministrum Primarium abdicationem subscripsit pro Philippo filio, annorum LIII aetatis, qui coram senatu paulo post ius iurandum dedit septimus rex suae civitatis, cum regnum Belgicum ab incepto centesimum octogesimum secundum annum expleret. Pater consilium abdicandi paulo ante, vix abhinc tres hebdomades, praenuntiaverat. Munus regnandi non facile a multis existimatur, non solum ob novi regis magnam verecundiam sed etiam quod cives dissimilis stirpis sunt, Valones lingua Francogallica et Flandrici quodam sermone Batavo loquentes. Post comitia anni MMX maxime arduum ac diuturnum fuit intervallum antequam administratio rei publicae institueretur, postero anno autem novis suffragiis habitis res fortasse renovabitur. Sed Albertus rex minime rei politicae interfuit. Quadam ratione Philippus se gesturus esse reputatur.

Titulus Latine “Belgarum rex” non eum dominum esse accepta terrae hereditate sed populo iubente declarat eodemque tempore regnum recens conditum saeculo XIX ostendit, exemplo Francogalliae, in qua civitate Aloisius Philippus, post Civilem Commutationem anni MDCCCXXX , rex Francogallorum, non iam Francogalliae, nominatus est, uno anno ante regnum Belgarum conditum. Quam ob rem post decessoris mortem vel abdicationem novus dominus non munus suscipere potest nisi ius iurandum dat apud senatum.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae