Quomodo rei politicae contentio.
Quomodo rei politicae contentio...
... odium phyleticum excitare atque alere possit.
Biduo post visitam Bergomi Caeciliae Kyenge
Administrae Italicae natione Congolensis praepositae diversorum
generum hominum Coniunctioni, quo die factio Foederis
Septentrionalis fecit ut aëronavis supra oppidum volaret
ostendens amplissimam teniam in qua scriptum esset “Iam
satis est de peregrinis!”, Vicarius Praeses Senatus Robertus
Calderoli affirmare ausus est Tribus Villis (Italice
Treviglio) in conventu factionis de qua supra diximus: “Quotienscumuque Caeciliam Kyenge conspicio facere non
possum quin cogitem de pitheco satyro”; “Melius fungeretur
Administrae munere in Africa: per eam tot migrantes huc ut in
Americam advenire exoptant”.
Quibus verbis iniuriisque Henricus Letta
Minister Primarius Italicus inter alios indignatus est qui
maximum consensum Administrae patefecit. Etiam Praeses Rei
Publicae Georgius Napolitano vehementer rem improbavit una cum
plurimis auctoritatibus rei publicae qui nuntios Caeciliae
miserunt ut solidam coniunctionem conferrent. Tandem Robertus
Calderoli ab Administra veniam petivit telephonice afferens ut
causam excusationis quod contionatoris sententiam coram populo
dixisset. Sunt qui putent ob gravissimam iniuriam erga civem
Italicam et feminam nigrocolorem sed etiam Administram ei munere
abdicandum esse.
Hac discriminis economici et socialis aetate
odium in eos qui alia sentiunt de rebus publicis saepe ut elatio
phyletica discriminatrix ostenditur, tamquam reditus ad tempus
praeteritum verbis, non re, ab omnibus damnatum etiam in
civitatibus democraticis.
Scripsit Lydia Ariminensis
|