Civitates Latinoamericanae Eduardo Snowden asylum offerunt
Civitates Latinoamericanae Eduardo
Snowden asylum offerunt
Eduardus Snowden, qui secreta subauscultata
officii NSA, cuius pars ipse fuerat, in publicum protulit, ab
Americanis proditionis accusatus iam plus unam septimanam
Moscoviae, in aeroportu Sheremetievensi commorari dicitur.
Snowden num in Civitates Unitas reversurus sit, incertum est,
quia de aequitate iudicii dubitatur. Accedit, ut magistratus
Americani syngrapham eius rescisserint.
Interim Snowden a nonnullis civitatibus
asylum petivit. Quod cum plurimae earum renuissent, sive
Americanis morem gesserunt sive aliam causam interposuerunt, qua
sibi liceret eum a terra sua prohibere, tamen tres civitates
Latinoamericanae promptae sunt ad asylum praebendum :
Nicolaus Maduro, praeses Venetiolae, « humanitatis
causa », inquit, « asylum ei offerre
constitui. » Eduardum Snowden de iuribus humanis bene
meritum esse. Similia et a praeside Nicaraguae, Daniele Ortega,
audiebantur, qui dixit se illum « summo cum gaudio » in
terra sua recepturum. Etiam Evo Morales, praeses Boliviae,
Eduardo Snowden asylum praebere vult. Morales nonnullis
civitatibus Europaeis vehementer irascitur, quod se
Moscovia in patriam redeuntem prohibuerint, ne super fines suos
volaret. Quod Americanis urgentibus factum esse se pro certo
habere: non esse dubium, quin Americani crediderint se
ipsum hostem suum in aeroplano secum ducere.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|