Praeses Morsi ab imperio remotus est
Praeses Morsi ab imperio remotus est
Non in Aegypto cartha rei publicae
constitutiva iam viget: praesidi Morsi imperium ademptum est
simulque rector tribunalis supremi constitutionis Adlis Mansour
ad tempus ut praesidens creatus est ut rei publicae legibus in
intervallo provideat. Quae ab exercitus duce Abdel Fattah
al-Sissi nuntiata sunt, postquam Mohametus Morsi certior factus
est se non esse dehinc rei publicae principem cum colloquia cum
militibus spem pactionis fefellissent. Sunt qui putent eum in
custodia domiciliari detentum esse, a nonnullis horis, postquam
ipse recusavit ne se a munere abdicaret. Eadem sors fertur
primoribus Fratrum Islamicorum contigisse qui in exilium ire
vetiti sunt: quae factio politica, cui pertinet Morsi, se cum
usurpatore minime operam sociaturos esse proclamaverunt.
In foro Tharir nuntius acceptus est magno
clamore elato ubi ignes missiles displosi sunt. “Populus
exercitusque una manus sunt”: quod ab adversariis
praesidentis Morsi conclamatum est. Exercitus nova comitia ante
tempus praenuntiavit promisitque se daturum esse “panem,
libertatem, dignitatem humanam”, “veram concordiam
”.
Auctoritates Unitarum Americae Civitatum
quae pecuniam priori regimini suppeditaverunt affirmant se maxime
sollicitas esse, pacem, non bellum civile exoptantes. Aegyptii
inter se maxime discordes sunt. Praeses Morsi autem primus fuit
populariter electus. Iterumne militum regimen redibit?
Scripsit Lydia Ariminensis
|