Annus
2 0 1 3


Croatia Unionem Europaeam init

Croatia Unionem Europaeam init

Quod bonum, faustum, felix fortunatumque sit!

Kalendis Iuliis A.D. MMXIII Croatia Europae Unitae civitas socia duodetrigesima fit.

Haec de magno eventu exprimit Aurelius Vidulic, magister Croaticus qui in Ephemeride scribit: "Tandem aliquando, nonnulli sine dubio dicent, nam Croatiae ineundi processus vere laboriosus et diuturnus erat. Et quamquam in ista maxime ardua via omnia ex iustis et fundatis rationibus certe non fiebant, nunc nobis multa oblivioni danda sunt et nos nos ipsos merito gaudio permittere possumus.Sunt, qui ita non existiment. Dicunt nos omnino nescire quid Europa sit, quid legati nostri subscripserint, quae iura amittamus...Ideo mass media animos omnium excitare cupientia toto mense Iunio usque ad Kalendas Iulias dies numerare decreverunt et de temporariis sollemnibus, praesertim Zagrabiae, omnes cives suos constanter certiores faciunt...Sed tamen gaudeamus omnes! Sincere ineamus in consortium eorum, qui nos libenter cooptant et una cum eis pro bono communi prompte studium nostrum conferamus!"

Scripsit Aurelius Vidulić



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae