16 June 2013 /
Constantinopoli populi motus repressi sunt
Etiam die Solis post meridiem Constantinopoli custodes publici
cum collegis ex aliis provinciis arcessitis gasis lacrimigenis et
aqua proiecta iuvenes repulerunt, qui convenerant reclamantes
contra conventum praesidentis Recepis Erdogan fautorum: nam in
foro Constantinopolitano convocata erat a factione AKP multitudo
acclamantium, ut plerosque urbis incolas regimini assentiri
ostenderetur, qui violenter Saturni die plateam Taxim a milibus
occupantium liberavisset.
Perturbatio die XXVIII mensis praeteriti coeperat: silva Gezis
enim quae iuxta forum Taxim florebat ex voluntate regiminis
excidenda erat, ut in eius loco aedificia publica et emporium
exstruerentur. Multitudo ibi congregata in arboribus castra
posuit (ut in imagine inferiore aspicitur) operae initio
obstans: mox in alias Turciae urbes, praesertim Ancyram et
Smyrnam, reclamationes contra gubernatores pervaserunt, qui
recenter invisam legem imposuerant contra potiones alcoholicas
bibendi libertatem. Postquam custodia publica frustra castra
quieta amovere conata erat, Idibus Juniis praesidens Recep
Erdogan postremum oppositores monuit ut recederent, se
occupationem illicitam non amplius toleraturum adfirmans. Postridie copiae a gubernatoribus missae gasis
lacrimigenis, aqua proiecta et glandibus cummeis occupantes
adgressae sunt, centenos comprehendentes, vel tabernacula ubi
sauciati confugerant ineuntes medicosque, qui sua sponte ad illos
curandos se contulerant, percutientes. Summatim quattuor homines
occisi a perturbationum initio referuntur, quinque millia
vulnerati.
Etiam Ancyrae die Solis custodes publici ad reclamantium
multitudinem dispergendam gasis lacrimigenis et aqua proiecta usi
sunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|