Annus
2 0 1 3


Minister primarius Turcarum RECEP Erdogan postremum reclamantes commonet,

De ultimo Turcarum gubernatoris monitu

Minister primarius Turcarum Recep Erdogan postremum reclamantes commonet, ut Hortum Gezin in media Constantinopoli derelinquant. "Patientia nostra - inquit - consumpta est: hic est monitus ultimus." Nam per dies XV saepe custodes publici cum juvenibus dimicaverunt, qui et Hortum Gezin et forum Taxim occupant, postulantes ut hortus publicus servetur neque ibi aedificia et emporium exstruantur. Factio Recepis Erdogan Justitia et Progressus suffragia habenda esse proponit, unde urbis civium voluntas patefiat, nulla tamen regimini necessitas exoriatur. Ancyrae coram fautoribus suis ovantibus, Recep orationem habuit dicens: "Non amplius exspectandum est, nam Hortus Gezis non occupantum est sed totius populi!".

In Horto Gezi, rara zona viridi in urbe congesta, iuxta auctoritatum consilia magnum emporium aedificabitur. Postquam forum occupatum est, saepe astynomi vaporibus lacrimigenis et aqua proiecta, iuvenes lapidibus et lagoenis igniferis invicem adgressi sunt. Quidnam "ultimus monitus" regiminis significet non dum perspicuum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae