Milites Austriaci e collibus Golanianis recipiuntur
Milites Austriaci e collibus
Golanianis recipiuntur
Moderatores rei publicae Austriacae modo
constituerunt, ut milites, qui per XXXIX annos indutias inter
Syros Israelesque factas conservabant, e collibus Golanianis
reciperentur. Causa fuit, quod nuperrime bellum civile in ea
quoque zona geritur, quae inter Syriam Israeliamque interiecta
est. Quam zonam intrare milites utriusque civitatis vetiti sunt.
Hanc legem iam antea Syri seditiosi saepius neglegebant; quin
etiam milites Philippiniani ab iis abducti sunt. Tamen
moderatores Austriaci adhuc affirmabant se milites non
recepturos, nisi forte ea lex tolleretur, qua caveretur, ne
seditiosis arma darentur. Quod quin propediem fiat, tamen nemo
dubitat.
Werner Faymann, cancellarius Austriacus,
diurnariis dixit milites ideo receptum iri, quod mandata a
Nationibus Unitis suscepta in hoc statu rerum praestare non iam
possent: milites quondam in hanc regionem esse missos pacis
servandae, non belli gerendi causa. Quorum militum esse observare
et nuntiare, non pugnare. Sed bello civili ingravescente milites
non iam tutos esse.
Sunt quidem, qui hoc regiminis consilium
vehementer reprehendant, praecipue quod Nationes Unitae ante de
ea re certiores non factae sint. Non est mirum, quod Ban Ki-moon,
secretarius generalis, consilium Austriacorum valde doluit.
Difficile quidem erit milites Austriacos, quorum officium ab
omnibus probabatur, in tanto rerum discrimine novis copiis
supplere.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|