De Indica puella ab amicarum matribus exusta
De Indica puella ab amicarum matribus exusta
Novus nuntius horrendus ab India de vi cotidiana contra
feminas minoris aetatis pervenit. Puella undecim annorum, nomine
Rinki Behera, a parvularum amicarum matribus adusta est quae
voluerant eam punire quod index fuisset furti parvi momenti una
cum duabus amiculis eiusdem aetatis a se facti.
Ut videtur, puellula, priore die Mercurii, se contulerat in
hortum situm in pago Balinali rei publicae orientalis Orissae una
cum duabus amicis ut aliqua mala Punica furaretur. Incertum est
qua re, puella postea quae fuissent furti participes agricolae
indicavit qui statim parentes de re edocuit. Matres, nomine Moli
et Sulochana, non modo eas non reprehenderunt sed potius, parato
excipolo liquoris propulsorii, reae domum adierunt. Usae tempore
quo puella sola domi esset, eam retentam benzinio sparserunt et,
horribile dictu, accenderunt. Cum avus advenerit, statim auxilium
petivit. In nosocomium misera translata est, tamen interiit quod
gravissime toto corpore usta esset.
Nullum commentarium de turpissimo scelere addere decet nisi
quod et feminae feminis puerilis aetatis vim afferunt, cum plura
stupra hoc tempore puellulis in India illata sint.
Scripsit Lydia Ariminensis
|