De impetu tromocratico in urbe capite Afghana
De impetu tromocratico in urbe capite Afghana
Ante biduum quarta hora post meridiem diruptio in media urbe
Kabul facta est: verisimile est autocinetum pyrobolo dolose
instructum a voluntario se interemptore ductum, cancellos
deiecisse aditum praebentes aedibus Instituto Omnium Gentium pro
Migratione (Iom), quod corpus cum Coetu Unitarum Nationum
sociatum, ab anno 1992 migrantibus operam dat.
Statim duplex armatorum grex in aedificium irrupit, vigiles
Afghani autem vim armis in re confusa atque inordinata
reppulerunt. Vigil Nepalensis ac byocolita munere vacans
perierunt cum nonnullis petitoribus. Uno tempore Barbara De Anna
Italica, Instituti moderatrix, gravissime vulnerata est, quae
tamen de impetu legationem edocere potuerat nuntio telephonico.
Pyrobolo sauciata et adusta prope toto corpore, in nosocomium
loci deducta est; postea in Germaniam in valetudinarium aptum ad
adustos gravissime curandos translata est, sed prognosis adhuc
secreta permanet.
Rei testes narraverunt proelium aliquot horas contra viros
armatos satis exercitatos productum est. Decem inter quos
byocolitae saltem interierunt, pariter vulnerati. Talebani per
relatorem declaraverunt suum propositum esse non civiles
occidere, sed Secretorum Munerum Americae (CIA) praeceptores.
De qua re sunt qui dubitent: nam incursio prorsus bellica putatur
fuisse praesertim quod, ante posteri anni recessum, ad milites
Consociationis ex Pacto Atlantico (NATO) ut exerceant
milites et byocolitas Afghanos praepositos securitati pertineat,
plures quam ter centum milia hominum.
Scripsit Lydia Ariminensis
|