Tumultus in Suecia continuantur
Tumultus in Suecia continuantur
Quinta nocte tumultuosa in suburbiis Stoccholmiae denuo
complura autocineta incensa sunt. Iuvenes tumultuantes praeterea
duas scholas et praesidium vigilum publicorum incenderunt.
Siphonarii, cum flammas exstinguerent, lapidibus icti sunt; tamen
nemo vulneratus esse dicitur. Octo homines comprehensi sunt.
In urbibus Sueciae iam per quinque noctes tumultuatur. Causa
fuit, quod vigiles publici hominem LXIX annorum necaverunt, qui
dolabra armatus in publicum prodisse dicitur.
Sequebatur, ut in Suecia disputatio orta sit de iniqua hominum
condicione, cum plurimum distaret , dives aliquis esset an
pauper. Cum maior civium pars fortunatissima habeatur, ii, quorum
parentes quondam in Sueciam immigraverant, salutis publicae magna
ex parte non participes sunt. Consilia magistratuum, quae ad
immigrantes civitati adiungendos pertinent, interim a multis
vehementer vituperantur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|