Annus
2 0 1 3


De Cusairis obsidione

De Cusairis obsidione

Die Solis acriter pugnatum est Cusaire (Qusaŭr), in oppido Syriae occidentalis: reipublicae rete televisificum nuntiat copias a praesidente Assade missas nonnulla aedificia ab rebellium potestate recuperavisse, quod oppositores negant. Etiam Libanenses, qui iam diu Syriacis commixti ibi vivunt, proelio interfuerunt: "Sectatores Dei" (Hezbollah) regimini Damasceno faventes, Sunnitae rebellibus.

Cum oppidum proximum sit finibus Libani, illac regimini Syriaco transit accessus magni momenti ad litora mediterranea; oppositoribus contra magno auxilio sit communicatio cum sociis Libanensibus: quam ob rem ambarum partium magni interest loci possessio.

A mane ad vesperum exercitus, qui recentibus septimanis oppido circumdatus erat, bombardis pyrobolos proicere coepit, quinquaginta homines tum inermes cum armatos occidens, CCCCL circiter vulnerans. Suos quisque nuntios de exitu refert: rebelles nulla fere aedificia hodie deleta esse imaginesque divulgatas prius diruta effingere narrant, regimen tromocratas (ita enim rebelles appellat) ex municipii sede expulsos esse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae