Summi iudices in Mahumetum Ahmadinedjad inquirunt
Summi iudices in Mahumetum Ahmadinedjad inquirunt
Consilium custodum Iranianum a summis iudicibus postulavit, ut in Mahumetum Ahmadinedjad inquirerent, quod leges rei publicae offendisset. nam ii, qui in re publica versantur, lege vetantur candidatis favere.
Sed Ahmadinedjad Esfandiarum Mashei,
familiarem suum, in praesidiatu petendo aperte adiuvit, cum pro
eo locutus oravit, ut praeses crearetur: “Mashei est
Ahmadinedjad”, inquit, “et Ahmadinedjad est Mashei.”
Dum haec, dicit ridens digitis notam victoriae formavit."
Quam rem Abbas Kadkhodaei, qui pro consilio custodum est
locutus, vehementer vituperavit: tantum facinus non impunitum
fore. Praesidi, si condemnatus erit, aut LXXIV verbera aut
custodia VI mensium imminebunt. Haec Mercurii die in nonnullis
actis diurnis legebantur.
Quibus rebus gestis nemo fere est, qui credat Mashaeium, cuius
voces ac sententiae a religione Islamica abhorrere videantur, in
praesidiatu petendo approbatum iri. Nam C fere legati populi a
consilio custodum petiverunt, ut eius petitionem praesidiatus
renuerent.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|