Rios Montt genocidii condemnatus est
Rios
Montt genocidii condemnatus est
Iudices Guatemalenses Ephraimum Rios
Montt, dictatorem pristinum, de genocidio sceleribusque in bello
commissis ad custodiam LXXX annorum condemnaverunt. Reum caedes
cruciatusque aboriginum praestare, qui rebelles adiuvissent. Rios
Montt annis MCMLXXXII et MCMLXXXIII, cum ea scelera
committerentur, summum in Guatemala imperium obtinuit.
Cum antea ii, qui talia scelera commisissent, iudicibus
internationalibus traditi essent, nunc primum factum est, ut
dictator a civibus suis genocidii condemnaretur. Qui tamen dixit
se innocentem esse seque minime illa scelera praestare; immo
rebellibus similia obiecit. Coram diurnariis iudicium nihil dixit
esse nisi spectaculum politicum.
Dictatore condemnato tumultus orti sunt, cum homines
plaudentes iustitia, iustitia clamitaverunt.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|