Annus
2 0 1 3


De feminicidio Italico

De feminicidio Italico

Quinque feminae Italicae, Clara, Hilaria, Alexandra, Maria, Laetitia necatae sunt intra nonnullas horas incipiente mense Maio: omnis earum spes iuvenilis semel fracta est. Quamquam vox “feminicidium” satis nova est, tamen omni tempore et loco genus femininum viri solliciti et suspiciosi furorem et amentiam passum est, sponsi repulsi iram, dominii cupiditatem atque mariti vim insanam qui ut saevus dominus praeberetur. Ab anno MMI ad MMXI in Italia feminarum duo milia numeratae sunt, vel etiam supra, occisae ab illis qui dixere eas amare. Hoc anno iam quinquaginta, sed copia increscit.

Sed cur caedes feminarum feminicidium nominata est? Estne aptum vocabulum? Non omnes quae huius generis scelera explorant de re consentiunt. Num feminicidium aestimandum est minoris quam cetera homicidia? Nonne vox constat ex femina ut genere animali habito? Nonne est aliqua contemptio et vilitas? Estne par atque uxoricidium? An non? Re vera, ut affirmat scriptrix et actrix causarum Barbara Spinelli,

http://27esimaora.corriere.it/articolo/perche-si-chiama-femminicidio-2/

vox orta est ut definirentur feminarum neces quae in eas ob ipsam earum naturam susciperentur. Quod illis vitium est ex virorum sententia? Diana Russel, perita iuris criminalis Americana existimat feminas a viris capite condemnari solitas esse quod maiorum moribus non obtemperaverint tamquam mulieres oboedientes, sedulae matres uxoresque, castae aut ex contrario illecebris repletae. Nam consilium capere de suapte vita ausae sunt, neglecta potestate patris, coniugis, amantis; ob desiderium de se deliberandi enectae sunt. In civitatibus ubi adhuc marium dominatus viget feminicidium poena est qua viri mulieres in suam potestatem habent.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae