Annus
2 0 1 3


Centena corpora ruinis oppressa

Centena corpora ruinis oppressa

Adiutores octava die a calamitate ex ruinis officinae textilis Dakae, in capite Bangladesiae, XIX corpora exanimata extraxerunt: summatim adhuc septem et quadringenta cadavera ex diruto aedificio effossa sunt neque ulla amplius est spes victimas servandi (in imagine superiore demonstratur sepultura XXXII victimarum, quas nulla familia agnovit). Cum fere duo milia quadringenti incolumes aut saucii comperti sint, ad tempus circiter CL homines desiderantur.

Die XXIV mensis Aprilis aedificium novem tabulatis exstructum corruit (in imagine inferiore), ubi operarii vestibus conficiendis intenti erant et in caupona vestes venibant. Tremor nimius machinarum in haud idoneo aedificio causa calamitatis fuisse habetur. Auxiliatoribus machinis fissoriis magni roboris utendum fuit, ut solidissima pavimenta effringerentur; etiam canes exercitati ad humanos olfactu requirendos aderant. Putant auctoritates post duas septimanas omnes ruinas ablatum iri.

Unionis Europaeae auctoritates, ubi pleraque vestimenta ibi fabricata veneunt, auctoritates Bangladesiae increpuerunt quod minime saluti operariorum invigilarent, minitantes textilium confectionem in alia loca transportare. Kalendis Maiis, die operae celebrandae, in viis Dakae vehementer contra caedis immanis reos, in vincula iam coniectos, reclamatum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae