Litterae venenatae ad Obamam praesidem missae sunt
Litterae venenatae ad Obamam praesidem missae sunt
Magistratus
Americani complures litteras venenatas invenerunt, quae ad viros
in re publica versantes mittebantur, in quibus praeses rei
publicae Baracus Obama. Sed eam rem ad insidias Bostoniae factas
non pertinere investigatores officii FBI affirmaverunt.
Iam
Martis die in diribitorio conventus nationalis litterae venenatae
erant interceptae, quas ad senatorem quendam Mississippianum
afferri oportuit. Haud aliter ac in ceteris litteris is, qui eas
misit, ricina usus est, veneno mortifero, cuius nullum est
remedium. Primo aspectu illas litteras nullam movisse
suspicionem, quamquam inscriptio cursualis mittentis defuisset,
Terentius Gainer dixit, cui securitas senatus commissa est. Etiam
ad alios senatores suspiciosae litterae datae esse dicuntur, quae
quidem nondum omni ex parte inspectae sunt. Praeterea duo
aedificia officialia vacuefieri iussa sunt fasciculis suspiciosis
inventis.
Interim
musicus quidam, cui nomen Paulus Kevin Curtis, comprehensus est,
quem magistratus facinoris insimulant. Curtis, civis
Mississippianus, litteras venenatas ad Obamam et ad senatorem
illum Mississippianum dedisse dicitur. An ceteras quoque litteras
miserit, non satis constat.
Iam
anno MMIV ricina in diribitorio et senatus et Domus Albae
inventa erat; anno quoque superiore litterae ricina affectae ad
Domum Albam missae erant.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|