Mercurii die Londini funus Margaritae Stramentariae (
De funere Margaritae Thatcher
Mercurii die Londini funus Margaritae Stramentariae (vulgo, Thatcher)
factum est. Illa primus minister vel prima ministrix Reginae ab
anno 1979 usque ad 1990 civitatem britannicam multis partibus
instaurasse censetur animosque civium magnopere flexisse, amorem
nempe atque odium in se pariter suscitasse. Tenax quidem natura
eius effecit ut ab hostibus primum deinde et a fautoribus 'Ferrea
illa' nuncuparetur.
Potentiam societatum articifum tum temporis
maximam fregit, dominium in multa opera ad usum generalem
spectantia, quae sunt v.g. res ferriviariae, domicilia pro
hominibus tenuioribus aedificata et diribitoria cursualia, a re
publica ad privatos transtulit, insulas Malvinas vindicavit, ter
suffragiis populi gubernacula accepit. Neque enim a civibus sed a
sua factione optimatum tandem expulsa est propterea quod
recusabat quominus patria ad Unionem Europaeam nexibus in dies
arctioribus se stringeret. Qua in re si male iudicavit, viderint
expulsores. Ego tamen hoc eam culpo, quod matrimonium infantesque
in utero legibus male defendit.
Pompa nobili iusta facta sunt in
fano S. Pauli, deinde corpus per vias plaudentibus
frequentissimas elatum.
Scripsit Thomas Crean
|