De diurnariis Italicis in Syria raptis
De diurnariis Italicis in
Syria raptis
Ante triduum IV diurnarii Italici in Syria a
grege armato rebellantium extremarum partium non Praesidi Assad
faventi, rapti sunt, quorum unus Amadeus Ricucci
programmati tertii retis televisifici “Nos sumus
historia” interest; hic iam mense Octobri in Syriam se
contulerat ut de pugna apud Beroeam narraret. Proditores
feruntur qui eos comitati sunt ut fines a Turcia ad Syriam
transirent. Raptorum nuntius ab auctoritatibus sedis Administri
exteris negotiis praepositi affirmatus est : “Opus esse ut
maxima cautio adhibeatur: eos liberos fore intra diem Lunae
”. Quod est videlicet in spe, sed nihil certum cognitum est.
Ut scriptum est in actis diurnis Syrianis,
captivi allati sunt in partem Syriae spectantem ad Septentrionem
non longe ab oppido Idlib. Non amplius scitum est, praesertim
quod silentium a grege Administri discrimini praeposito, a
diurnariorum ordine invocetur. Situs interretialis curatrix Aya
Homsi “Optime manent et cras liberi erunt”, ait; “
Nullius obsides sunt; ad breve sunt retenti”. Amadeus
Ricucci cum discipulis duarum scholarum altioris gradus oppidi Fani Sancti Lazari Savenensis provinciae Bononiae consilio diurnariorum
artis interest: discipuli cotidie per interrete (programmate Skype utentes)
communicantes cum eo proposituri erant itinera, nuntios
scribendos, narrationes.
Diurnarii, ex nuntiis relatis, retenti sunt
quod pellicula militum stationes impresserint: exploratores
fortasse existimati sunt. Titulus pelliculae televisioni parandae
“Silentium, peritur” index rei videtur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|