De metallariis in Tibetania ...
De metallariis in Tibetania ...
LXXIII
fossores Tibetani ante biduum interclusi sunt ingenti terrae
lapsu qui ex nuntiis Sinensibus relatis omnes putantur perisse,
nec tamen adiutores excavare intermittunt quamquam sine ulla spe
ut incolumes inveniant. Metallarii in opere erant apud
fodinam publicam Sinensem auro excidendo, quae abest LXVIII
chiliometra ab urbe capite Lahasa, cum repente ab alto montis
latere ingentissima fragmentorum, saxorum et luti copia (vicies
centena milia cubicorum metrorum) partem trium chiliometrorum
circuitu operuit.
Fodina
sita est quattuor milia metrorum et sescenta in altitudinem ubi
amplius mille homines auxilium ferunt cum ducentis machinis et
canibus ad succurrendum. Res difficilior nimio frigore efficitur.
Ab auctoritatibus calamitatis causa fertur natura fuisse, sed re
vera, ob magnam metallorum operam in Tibetaniae territoriis,
saepe montium partes labuntur. Usque ad hoc tempus nullus
superstes nec cadaver inventus est. Qui perierunt putantur
plerumque generis Sinensis Han, qui migraverant ut operam darent
fodinis illic conditis maxima societate metallorum Sinensi cum
magnae divitiae aureae in montibus Tibetanis invenirentur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|