Pontificem Franciscum cum praecessore oravisse
Pontificem Franciscum cum praecessore oravisse
Ante biduum res unica facta est quae, mirabilis visu, numquam
acciderat in Ecclesiae Catholicae bismillenaria historia: Summus
Pontifex nuper electus praecessorem, Papam emeritum qui munere se
abdicaverat, convenit. Papa Franciscus se Castrum Gandulphum
contulit ubi in aëriportu elicopterorum receptus est a Benedicto
XVI, antequam inter se complexi essent. His verbis Pater
Fredericus Lombardi de re suam sententiam tulit: “Occasio
fuit maximae et altissimae communionis”. “Colloquium
tempus Papae Emerito dedisse renovandi oboedientiam et
reverentiam successori nec non Pontifici maximas gratias agendi
praecessori pro Ministerio effecto”.
Bergoglio
et Ratzinger simul ad Domum Apostolicam contenderunt ut in
tablino colloquerentur et prandium cum suis secretariis sumerent.
Deinde cum oratum adissent in sacellum Castri Gandulphi,
Benedictus Pontificem considere vellet in genibus flectendis
scabello Papae sed Papa maluit ambos ad oratum simul considere,
“ut fratres”. Pater Lombardi addidit primum eos inter
se convenisse, sed toties Pontificem animum advertisse ad
praecessorem atque hunc iam antea professum esse se Papae
oboediturum. Tandem Pontifex Franciscus Papam Emeritum
donavit Sacra Icone “Virginis Humilitatis”, quam
Benedictus animo commotus accepit, maximas gratias agens.
Scripsit Lydia Ariminensis
|