Annus
2 0 1 3


Sectatores extremae dextrae in Hungaria summis praemiis donantur

Sectatores extremae dextrae in Hungaria summis praemiis donantur

Administratores rei publicae Hungarae summis eos affecit honoribus, ex quorum vocibus odium et Iudaeorum et Athinganorum apparet. Nuperrime enim nuntiatum est Franciscum Szaniszlo diurnarium (quem in imagine adposita aspicis) praemio Tancsicsiano esse honoratum. Qui honor summus apud diurnarios habetur. Szaniszlo, cum conspirationes fictas Iudaeorum in statione televisifica, quae ad factionem „Fidész“ pertinet, divulgasset Athinganosque semisimias appellasset, a magistratibus anno MMXI multatus est.

Etiam Cornelius Bakay archaeologus pro meritis suis insigni est honoratus. Qui dixerat Iesum minime Iudaeum fuisse, sed principem Parthicum, quae gens Hungaris esset consanguinea. Praeterea Iudaeos aetate media commercium servorum fecisse insimulavit. „Cruce aurea“ Ioannes Petras, cantor princeps „Carpatiae“ , gregis cuiusdam musici, donatus est. Qui grex, ut qui ad factionem extremam „meliorum“ (Jobbik) pertineat, in carminibus suis „nationem immaculatam“ praedicat hortaturque, ut fines Hungariae vi commutentur.

Zoltán Balog, cuius est eiusmodi praemia dare, dolendum esse dixit, quod Szaniszlo ita honoratus esset; se de vocibus eius certiorem factum non esse. Tamen lege non fieri posse, ut praemium ab illo abiudicaretur. De honoribus reliquorum Balog tacuit.

Plus decem eorum, qui annis superioribus eodem praemio erant donati, ob Szaniszlonem ita honoratum suum quisque praemium rei publicae reddidit. Plurimi enim persuasum habent ex eo, quod viris supra dictis ea praemia dederint, apparere, quantum magistratus partibus extremae dextrae faveant.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae