Venetiolani Hugonem Chavesium lugent
Venetiolani Hugonem Chavesium lugent
XXX fere rerum publicarum gubernatores
Hugoni Chavesio, praesidi Venetiolae mortuo, supremum vale
dixerunt, in quibus Mahumetus Ahmadinedjad, praeses Iraniae,
Alexander Lukashenko, praeses Rutheniae Albae, Radolfus Castro,
praeses rei publicae Cubanae (quem in imagine adposita
aspicis). Corpus mortui ad exemplum Vladimiri Lenin
condietur et in sempiternumlecto imponetur. Ahmadinedjad, cum
excubias funebres ageret, pugno socialistarum more sublato, a
multitudine vehementem accepit plausum. Nicolaus Madurus, qui
Chavesium in munere succedet, cum exemplar eius gladii, quem Simo
Bolivar tulisse dicitur, in capulo poneret, tremula voce “hic,
o dux” inquit, “ in aeternum invictus integerque vives”.
Luctus publicus in XIV dies productus est,
ut civibus liceret duci suo vale dicere. Quod plus duo milliones
hominum adhuc fecere. Quorum plurimi vestimentis rubris induti -
quem colorem socialistarum proprium esse constat - imaginesque
Chavesii tollentes vexilla Venetiolana vibrabant.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|