ANTE CONCLAVE CARDINALES CONVENISSE
Ante conclave cardinales convenisse
Hoc mane in Synodi Aula Nova Cardinalis
Angelus Sodano Collegii Cardinalium decanus primam Congregationem
communem aperuit ad colloquendum et disputandum ante Conclave de
Papa eligendo. Adfuerunt primo conventui CXLII Patres Purpurati
ex CCVII, quorum CIII electores numerati sunt. Defuerunt XII,
posteris diebus perventuri. Constat omnes quibus nihil legitimo
impedimento sit se interesse cogi, quamvis iis qui aetate LXXX
annos superarint abesse liceat. Intra diem VI mensis Martii
universos Romae fore. Ex primis actis de silentio iuravisse
affirmantes : “Promitto, me obligo, ius iurandum do”;
deinde manu imposita Evangeliis : “Sic Deus me adiuvet et
haec Sancta Evangelia quae meapte manu adtingo”. Conventus
non intermittentur donec omnes convocati adfuerint: tunc
Collegium diem dicet Conclavis incipiendi. Cardinales semel vel
bis in die convenient. Quomodo fiant Congregationes et Conclave
constitutio apostolica “Universi Dominici gregis”
edicta a Iohanni Paulo II anno MCMXCVI moderatur, in qua et
Cardinalium vestimentum accurate definitum est. Tempore sedis
vacantis talaris vestis nigra torulo ornata praescripta est cum
ligamento rubro et pilleolo eiusdem coloris.
Sunt qui putent Conclave inceptum iri
hebdomade postera; die Paschae novum Pontificem fortasse iam
habebimus. Nihil provideri potest de Papae electione; tamen
quidam Cardinalium grex petit ut Novus Pontifex polliceatur non
ad tempus, sed perpetua vita se expleturum munus.
Scripsit Lydia Ariminensis
|