Annus
2 0 1 3


De bolide in Russiam decidenti

Magna bolis, quae per infimam aetheris zonam decidens in fragmenta comminuta est, insuetam lapidum lucentium et displodentium pluviam de caelo Uralensi in Russiae regionem vastam generavit. Mille circiter homines vitreis fractis sauciati sunt, quorum multi in nosocomia medendi gratia se contulerunt; de duorum puerorum et unius adulti valetudine dubitant medici. CCC domus, VI nosocomia et XII scholae damnis adfecta sunt, officinae sex milia metrorum latae tectum obrutum est, perterriti sunt lupi, ursi ceteraeque bestiae in therotrophio Celiabinscae.

Perrara sunt fragmenta de caelo decidentia tanti ponderis, ut damnorum causae sint: more solito bolides terrae mole attractae aëre atteruntur et lineam lucidam tantum ostendunt, neque ullus globus usque ad terram pervenit nocendo idoneus: quod vulgo sidus deciduum appellatur. Iam multa saxa obscura in regione comperta sunt, quae qui forte sibi comparavit magno pretio venum dare vult. Hic conspicere potes insuetum spectaculum in Russia conspectum:

http://rt.com/news/meteorite-crash-urals-chelyabinsk-283/

Eodem die in Cubae caelo magnum sidus deciduum displosit et asteroides haud longe a planeta nostro (id est XXVIII milium chiliometrorum distantia interposita) supervolavit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae