Annus
2 0 1 3


Ahmadinejad Aegyptios visitat

Ahmadinejad Aegyptios visitat

Iraniani , cum per triginta fere annos nullas cum Aegyptiis rationes habuerint, discordias sublaturi sunt, quae sibi a re publica Islamica instituta cum Aegyptiis fuerint. Cum mense Augusto anno superiore Mahumetus Mursi Teheraniam profectus esset, Martis die Mahumetus Ahmadinejad primus Iranianorum praeses Aegyptum visitavit, ut summo conventui interesset eorum, qui consiliis rationibusque Mahumetanorum coniungendis student.

Cuius coniunctionis vincula ut artiora fierent, se summam daturum operam Ahmadinejad dixit, cum in aeroportu a praeside Aegyptiorum salutaretur. In colloquio XX minutorum id actum esse, quomodo caedes Syriaca nulla vi externa adhibita finiretur, diurnarii publici Aegyptiorum nuntiaverunt. Sed de rebus Syriacis tanta inter utrumque est dissensio, ut modica conciliatio nescio an facile in irritum cadat.

Nam Mursi, cum anno superiore Teheraniae commoraretur, Iranianos eo offenderat, quod seditionem in praesidem Assad factam iustissimam appellavit dicens officii moralis esse populum Syrum contra eos adiuvare, qui eum opprimerent. Tamen postea dixit ad discordias tollendas Iranianis careri non posse.

Ex eo tempore, cum Aegyptii imperatori Mahometo Reza Pahlevi e patria pulso asylum dederunt – quod fuit anno MCMLXXIX -, non solum rationes politicae, sed etiam commercia, quae Iranianis cum Aegyptiis fuerant, sunt intermissa. pacem, quam Aegyptii cum Israelibus fecerunt, proditionem Iraniani appellabant. Quin etiam vicus quidam Teheranianus ab eo, qui Anwarum as- Sadat, pristinum Aegyptiorum praesidem, interfecerat, appellatus est.

Tamen utriusque civitatis gubernatores recentem reconciliationem sibi usui fore sperant: cum Aegyptii sperent Iranianos pecuniis collocandis id effecturos, ut res oeconomicae convalescant, Iraniani exspectant fieri posse, ut Aegyptiis iuvantibus statum suum solitarium omittere sibi liceat.

Sed Aegyptii timent, ne Iraniani – ut in Libano et in Iraquia fecerant – rebus suis internis se interponant Schiitesque, qui in civitate Aegyptia minus valeant, incitent, ut plus iuris sibi poscant. Simul Aegyptii auxilio oeconomico, quod iis a civitatibus ad Sinum Persicum sitis fertur, carere non possunt. Ob eam causam dixerunt reconciliationem cum Iranianis non fore, nisi securitas illarum civitatum praestaretur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae