Num Israëles consiliatores Iranianos petiverunt?
Num Israëles consiliatores Iranianos
petiverunt?
Impetu in castra Syrorum facto Israëles incursionem suam aëream
silentio praetereunt. Sed in iis castris consiliatores quoque
militares et Russi et Iraniani fuisse dicuntur: quod in
ephemeride quadam Iraquiana legitur. Israëles non solum castra
oppugnavisse, sed etiam agmen ex iis castris profecturum, in quo
arma devecta essent. Eo modo Syros missilia ad bellatores
Hisbollahianos transferre voluisse, quos inimicissimos Israëlium
esse constaret. Huic impetui Syri apud Nationes Unitas vehementer
reclamaverunt.
Hilaria Clinton, ministra rerum exterarum Americana
magistratum depositura, Russos Iraniosque monuit, ne diutius
praesidem Syrorum adiuvarent. Ex nonnullis indiciis apparere
Iranianos Syris plus in dies auxilii ferre. Cavendum esse, ne hoc
modo bellum ipsum augeretur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|