Annus
2 0 1 3


Exercitus feminae Americanae in primum agmen mittentur

Exercitus feminae Americanae in primum agmen mittentur

Leo Panetta, Secretarius Publicae Defensioni Unitarum Americae Civitatum praepositus constituit nullum impedimentum fore quin feminae milites in primo agmine proeliantur. Quod decretum repente copiarum vim augebit. Praeterea ipsis belli regendi rationem regere licebit dummodo decem saltem annos militaverint. Quod, relatum a nuntiis vulgandis instrumentis, ab auctore Pentagoni Vasintoniae aedificii vulgatum est. Nuntius iam  publicus redditus est. Mutatio legem anni MCMXCIV (1994) evertit ex qua mulieres prohibitae sunt quominus in prima acie peditatus et tormentorum humi pugnarent, immo posthac virium peculiarium navalium (Navy Seals) poterunt participes esse. Auctoritatibus militaribus usque ad annum MMXVI concedetur excepta producere quibus a nonnullis muneribus feminae impediantur.

Nunc decem centena milia militum et centum numerantur ex quibus quattuordecim centesimae partes mulierum. Iam a longo tempore hoc frustra petebatur, sed recentissimis bellis militantes feminae auxilio missae re vera pugnaverunt ita ut DCCC vulneratae sint, CXXX enectae. Ut in prima acie bellarent aliquae in ius adversus Pentagonum adierunt. Ad quod adsequendum SocietasAmericana pro Civilibus Iuribus magno auxilio fuit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae