Francogalli pedites in rem publicam Malianam missuri sunt
Francogalli pedites in rem publicam Malianam missuri
sunt
Francogalli, cum incursionibus aereis
complurium dierum bellatores islamisticos oppugnaverint, nunc
etiam pedites in rem publicam Malianam missuri sunt, qui Diabaly oppidum in confinio
Mauretaniae situm recuperent. Praeterea centum Francogallos
Marcalam esse profectos, ut illos prohiberent, ne Nigrum flumen
transirent. Le Drian, minister rei militaris Francogallus, hoc
bellum diuturnum fore putat: cum copiae suae in regionibus
orientalibus aliquid profecissent, bellatores in regionibus
occidentalibus etiam nunc plurimum posse. Haec enim loca ab illis
ipsis teneri, qui fortissimi et in armis exercitatissimi essent
quique summo animo atque ardore pugnarent. Bellatores
islamisticos tot incursionibus aereis factis tamen nondum ex
oppido Diabaly fugatos esse.
Contra hostes ex Gao, Kidal, Timbuktu urbibus a Francogallis
repulsos esse. Tamen sunt, qui credant illos, cum in montes prope
confinium Algeriae sitos se receperint, minime esse victos, immo
postea redituros.
Dum haec geruntur, islamistae Somaliani virum quendam
Francogallum, qui negotia officii secreti procurabat, interficere
in animo habent, quod ubique terrarum Francogalli
Mahumetanos consectentur. Eo, quod Francogalli nunc in
terra Maliana Mahumetanos aggrederentur, in hoc iudicio se esse
confirmatos. Iam sabato proximo duo milites Francogalli
interfecti erant, cum illum liberare conarentur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|