De feminis Sauditis in regis Consilio
De feminis Sauditis in regis Consilio
Nunc primum triginta feminae consident munus
quattuor annos expleturae apud Consilium ad sententiam
proferendam nomine Arabico Shura nuncupatum. Quod rex Abdullah ,
qui consiliorum CL ministros cooptavit, ante biduum, rebus novis
indulgens, prope dicam, decrevit. Dominus provecta aetate
LXXXVIII annorum etiam constituit ut quinta munerum pars ex
centum (20%) posthac feminis relinquatur. Res maximi
momenti deliberata est in locis ubi religio Mahometana alta est,
in civitate qua mulieribus itinera facere, in opere esse, se in
exteram nationem conferre ad studendum, cuidam nubere, devortium
facere, deduci in valetudinarium, invito viro tutore, non licet.
Condicionis mutatio, anno MMXI ab eodem Consilio
praenuntiata, data feminis etiam eligendi facultate in comitiis
municipiorum anni MMXV, melioris iuris tantum
speciem ostendit. Consilio de consultatione Shura non
potestas est legum ferendarum sed tantum sententias proferre quas
regis iussu leges fiant. Praeter alia decretum est feminis
selectis observandos esse mores legis Islamicae: iis esse
ingressum et subsellia divisa: alios alias conspicere non licere.
Non praetermittendum est quin haud facile humili loco natae
admittantur: inter selectas duae filiae duorum qui iam reges fuerunt.
Apud rete sociale (Twitter) pars nova
societatis Sauditae se declarat spe destitutam; centenae in
commentario “Novum Consilium Shura non mea vice
fungitur” (hashtag
the-new—shura—council—does—not—represent—me)
suam dissensionem effuderunt: Sauditae, ut breviter dicam, sibi
ius et veram libertatem vindicant, ut narrat Haifaa Al-Mansour in
opere filmico inscripto “Birota viridi colore”, cuius
in fabula puella cupit birotam: sed apud eam mater est laborans,
antiquorum morum praeceptis oboediens et magistra quae eorum
morum partes agit. Non tamen desunt novitatis signa: anno MMXI
rex Abdullah gratiam fecit delicti puellae decem verberibus
condemnatae quod autocinetum ducere ausa esset; praeterita
aestate feminae primum in ludis Olympiadis certaverunt. Eodem
tempore tot quae vituperentur digna sunt. Ordo Nationum Unitarum
nuper reprehendit quod ad poenam capitalem iudices descendissent
adversus puellam infantariam Cingalensem de infanticidio accusatam.
Scripsit Lydia Ariminensis
|