COLLOQVIA PHILOLOGICA II
Sapientissimum Tribunal Vniuersae Petitioni Ingrediendo Docentium Institutionem (STVPIDI) – Bene, Marce, tandem tibi praesentanda sunt unitas et programma. Cui cursui parauisti?
CICERO – Nescio bene. Credo summo cursui, ut sciant loqui et legere, cum qui optime calleant linguam Catonis studia iam peregerint.
S – Sin male scis, ignorare litteram conuocationis monstras.
C – Cedo summum, uidelicet secundum Baccalaureatus.
S – Incipe dicere. Quid docere eos uelles iuxta tuam rationem studiorum?
C – Deberent iam scire declinationes ac uerba temporis, necnon pronomina et forsitan orationes cum infinitiuo, quae omnia memoriae mandata sint…
S – Nimium uidetur. Et quid garris de memoria? Num seriem regum Gothorum uis cogere discipulos recordari?
C – Quosnam, quaeso?
S – Male incedit hic Marcus. Obliuiscere. Perge.
C – Omnes discipuli nouis scholis secundi cursus discere possent orationes hypotacticas…
S – Quae essent? Verba implicata et abstrusa usurpas. Non placet. Ergo, tua sententia, omnesne discerent sine difficultate illa monstra quae nuper dixisti? Quid addere potes de diuersitate?
C – Diuersitate sententiarum, sectarum philosophiae, morum?
S – Macte uirtute! Nescis?! Nondum audiuisti loqui de PI?
C – Litteram graecam significasne? Studere iam antea discipuli deberent graecae grammaticae. Si de me agitur, saltem a tempore meae familiaritatis cum Philone Larissaeo linguam totam teneo. Philo Academiae philosophus copiose graece orationes habebat de summa uirtute…
S – Exitium! “Magistralem praelectionem” dicere nobis audes? Quas competentias exercere meditaris cum tuis discipulis? “Competentiam discendi discere”, saltem?
C – Vt certent inter se discentes, insinuasne? Etenim cuperem ut optimi quique dicant inuicem orationes contrarias, rhetoricam colentes.
S – Pro dolor… Aliquid intellegis tute, pessime, de docenda latinitate? Quid de rubricis, de item, de dimensionibus, de qualificationibus, de NA, AS, AN, AE, de criteriis computationis, de contentis “clauis” nuncupatis, de competentiis transuersalibus, de TAC, de TIC, de proiectu, de praelectionibus inuersis, de labore “cooperatiuo et globalizato”, de “globo-pergula”?! Abi malam crucem ac nihil docere latinae linguae conare donec ea omnia noueris.
scripsit Daniel Alvarez Daniel Alvarez
COLLOQVIA BARCINONENSIA III
Gaius - Vt te habes, hac mane adhuc rorida et lucenti?
Titus - Optime! Gratias. Quidni, quoque die propius finem inclusionis? Pueri currunt per fora, amici conueniunt, amantes sese uisunt iterum, post tantam separationem.
G- Et paene nemo moritur.
T- Hoc incertum, Titi. Et Finantial Times in ludibrio habet gubernationem hispanam alio die nullos alio 200 interemptos computantem.
G- Anglos iam scis superiores se credere, uerum immo peius pestilentiam gerunt.
T- Mehercule. Quis non miraretur ut septemdecim regiones Hispaniae plus quam triginta aut quadraginta mortuorum summam gubernationi principi uno die dimittant et haec tantummodo ullum aut nullum in suas tabulas referat!
G- Animaruerte quid minister Illa aiat: se et suos rationem computationis reddere meliorem pedetentim in menses, continenter mutando amussim.
T- Nec unam methodum seruando… Ita deleti sunt ex tabulariis tot mortui in nosocomiis uel, horresco referens, senes sine adiutorio medicali interfecti in asylis, qui prohibebantur mitti ad nosocomia.
G- Haec pessima ultima fortuna ueteribus aegris cribratio quaedam appellatur.
T- Nex esset proprior.
G- Ne querere. Gubernatio prouinciae Madriti, dextrae factionis, hanc cribrationem monuit.
T- Et gubernatio princeps, factionis sinistrae, maiore imperio idem iussit. Tuus uicem praesidis gerens primus Paulus Ecclesiae omnia asyla senum regebat et auxilium eis sine die distulit.
G- Ne mentire. Si pergitis obiurgare et oppugnare iure gubernantes, uidemini coniurationem siue interceptionem regiminis parare.
T- Iam dudum hoc argumentum exspectabam. Nonne potius rectio Sanxes et Pauli Ecclesiae machinatur commenticium ictum in se ut altiorem potestatem carpant?
G- Immania profers. Quomodo audes?
T- Nihil absonum, nimirum his temporibus conuulsis, cum pestilentia adhuc uigente populi frequentes tantarum nationum congregantur ad plangendam mortem unius uiri nec eo sancti.
G- Credere nequeo. Nec quidem saeuitiam uigilum alborum in nigrum ciuem reprobas?
T- Sane, si per iniuriam. Attamen probasne tu latrocinia tabernarum, alias plures caedes, genus flexiones fere obligatorias in toto orbe?
scripsit Daniel Alvarez Daniel Aries
COLLOQVIA BARCINONENSIA II
Titius- Salue Gai. Nonne hodie etiam plaudis hac hora octaua post meridiem?
Gaius- Non, certe. Iam finitus est plausus medicis dicatus. Sed ualde stupui te uidens toto tempore pestis hucusque eo abstractum a mundo ut nec quidem semel plausum sustinueris.
T- Recte non dicis, sine ut aiam: semel plausi die maximi numeri mortuorum, id est plus quam nonagentorum.
G- Saltem! Sed quin alias?
T- Quid mihi dicendum? Mallem aulas et caccabos cochleari plectere contra gubernationem pessimam!
G- Intelligo: libenter te sociares caccaborum crepitui cottidiano. Superiore die 23 mai Vox et aliae factiones dextrae extremae concursus protestantes cum raedis conuocauerunt. Certus sum te adiunctum his esse.
T- Ita non est. Bis falleris. Malo Platonem aut Aquinatem aut Erasmum legere. Domi mansi, quamquam causas plurimas habui ad exeundum, maxime his hebdomadibus turbulentis.
G- Cur?
T- Petrus Sanxes, praeses gubernationis, et Bildu factio uasconica foedus icerunt de tollenda superiore lege laboris.
G- Melius! Diuites conductores et negotiatores non possunt eicere laboratores modo quo sibi libeat, sicut antea illius legis gratia.
T- Non censeo optimum tempus esse ut lex mutetur, nec quidem tangatur, praesertim nunc cum multi magis magisque in dies sine labore sint.
G- Vah! Etiam dixit Sanxes gubernationem suam daturam esse hoc mense minimum salarium uitale. Ergo ne cura.
T- Et (sicut scripsit Johannes Pla scriptor cathalanus celeber) quis haec omnia nummerat? Nummi non sunt…
G- Europa opem ferret. Macro et Merkel iam subscripserunt ut nationes singulae egentes credito communi omnium, immo dono fruantur propediem.
T- Et aliae gubernationes europaeae, ut Hollanda, infitias eunt et nihilominus faenus aliquod habebit.
G- Attamen iam periegesis extera ueniet hoc iulio in Hispaniam, uenia Sanxes.
T- Pro dii immortales! Spero ut ita sit. Sed quaeso ne manus iniciant amplius in leges tui amici socialistae et marxistae. Etiam maximi momenti esset ut gubernatio non surripiat nec subtrahat uno die duo milia mortuorum computationi generali.
G- Tibi molestum est pauciores decesisse?
T- Certus non sum. Censeo id potius leuitatem gubernationis monstrare. Et quid mihi dicis de insidiis ministri interiorum rerum, Marlaskae? Qui amouit ex officio ducem Benemeritae Custodiae Ciuilis, cum sibi ac gubernationi hic non monstrauisset perquisitiones iudicis cuiusdam contra Ferdinandum Simonem, tuum amatissimum epidemiologum. Quod dux ille omnino ex iure facere non poterat.
G- Iudex perquirit Simonem? Cur?
T- Quia minime monuit ne concursus protestans factus esset pro feminismo die 8 martii superioris, sicut aliae congregationes.
G- Iam desiderabam uestras uituperationes de 8M!
T- Satis, amice, melius aliud alias. Litus adero, duobus metris interiectis ab aliis et personuncula aut larua ori superposita.
G- Vale et cura.
scripsit Daniel Alvarez
Daniel Aries
COLLOQVIA BARCINONENSIA I
Titius- Salue, amice Gai. Quomodo te habes hodie? Tardius exiuisti ad maenianum hodie. Aegrotasne?
Gaius- Salue, Titi. Minime. Gratias tibi ago me curanti. Bene me habeo. Paullum maestior quam frequenter. Sed nihil pluris.
Titius- Et quid est? Dic mihi.
Gaius- At exspecta, ego autem te uideo ualde laetantem: mohitum bibis his horis matutinis! Nonne furet uxor?
Titius- Immo ipsa parauit deditque… Quid facturus sum? Haec inclusio, coronauiri causa orta, melior reddi a nobis debet quocumque modo sit.
Gaius- Recte dicis: morituri sumus ex taedio et insania nisi ex ipsa pestilentia.
Titius- Tunc quid noui te affligit. Expone mihi.
Gaius- Nostra potissima gubernatio quindecim dies quadragenae indixit omnibus peregrinis qui ingrediantur in Hispaniam.
Titius- Absonum consilium proprium gubernationis fallacis ac aberrantis… Meam sententiam noscis. Peregrinatio extera hac in terra fons primus nostri fisci est.
Gaius- Dissentio.
Titius- Iam scio te fouere partes huius gubernationis socialistae. Et Ferdinandum Simonem reputas omnium optimum epidemiologorum.
Gaius- Et teneo sententiam. Oeconomia melior facienda est quam quod periegesis aliena dare possit huic nationi tantummodo plenae cubiculariis et tabernis.
Titius- Certe, certe…, gubernatio claudens omnia usque ad finem temporum meliorem reddit oeconomiam nostram et aemuliorem in macello internationale… Et tunc qua de causa tristem te praebes?
Gaius- Nonne uidisti in nuntiis teleuisiuis? Emmanuel Macro iussit eandem quadragenam Hispanis in Galliam euntibus.
Titius- Iam intelligo! Et te ualde iuuat uisere tuam aliam familiam gallam Nemausi.
Gaius- Rem cogitatione comprehendisti tandem.
Titius- Et quid uis? Preases gallus respondet iustitia inuicem huic legi nostrae aliquanto absurdae.
Gaius- Attamen haec lex gallica ex odio nata est, minime ex sano consilio.
Titius- Intus in pectore Macronis inspicis? Quid scis de eius sensis? Europa una esse debet peruia suis nationibus, tum magis cum hac aestate coronauirus minus forsitan tundet.
scripsit Daniel Alvarez
Daniel Aries
|