Annus
2 0 2 0


Iactura ingentissima Phoenicum
Damna vehementissimae diruptionis quae portum Beryti delevit numerum quindecim miliardorum dollariorum explent; quod Praeses Libani Michel Aoun declaravit. - 12/08/2020 22h29
Aeronauis cecidit
Indica aeria nauis, quae ex terris Arabicis ciues Indicos ibi translatos ad ciuitatem Calcuttam Indicam transferebat, in Kerala Austroindicum procubuit: hominum bis centum in ueliuolo continebantur, quorum fortunae adhuc ignorantur. - 07/08/2020 19h46
Reus confessus
Profugus Ruandae Emmanuel, triginta novem annorum, confessus est se incendium incitavisse in cathedrali Portus Namnetum. Se hoc paenituisse affirmavit. Fortasse ei timor erat ne non in Francogallia iam commorari posset, qua de causa scelus videtur patravisse. - 28/07/2020 11h19
Pecunia Europaea
Institutum Europaeum decrevit ut DCCL miliarda euronummorum quorum magna pars non reddenda, dividerentur inter nationes, ad oeconomiam restituendam post discrimen viri coronarii. Viginti octo partes ex centum Italiae tributae sunt. Tamen pecunia certa condicione suppeditatur, id est apta mutatione administrationis. - 22/07/2020 07h38
Comitia Polona
Polonus Andreas Duda, factionis conservativae, immoderatus patriae cultor, iterum Praeses confirmatus est maiore suffragiorum numero ornatus quam adversarius Raphael Trzaskowski. - 13/07/2020 23h02
Mortuus Ratzinger maior natu
Augustae Tiberiae Georgius Ratzinger, frater Benedicti XVI, nonagesimo sexto anno aetate, mortem obiit. Artis musicae peritissimus, ordines sacerdotales acceperat eodem die ac Papa Emeritus qui ante duas hebdomadas eum ivit salutatum. - 02/07/2020 00h01
Vindicatio Americana
Praeses Trump postulat decem annorum poenam carceris in eos qui monumenta publica vel destruant vel inscriptionibus vitient; nuper enim Praeses ex Aedibus Albis prospicit turbam, quae conabatur Andreae Jackson statuam deicere. - 25/06/2020 22h50
Terrae motus Mexicanus
Apud Ciuitatem Mexicum terra maxime tremuit: concussio tanta enim fuit, ut rationis Richterianae gradum prope octauum attigit. Ruinae tamen notitia nulla peruenit, quamuis pollentissimus tremor fuisset. - 23/06/2020 19h47
Viri medella
Compertum est dexametasonam, quae est species steroidis, posse sanare vili pretio partem fere tertiam aegrorum, qui ex viro covidiano laborant. Sic nuper provulgatum est ab Universitate Oxoniensi. Hoc enim est primum pharmacum, quod hos aegros partim potest mederi. - 18/06/2020 15h28
Statuae vastatio
In urbe Itala Mediolano furor iconoclasticus statuam celebris diurnarii Alexandri Montanelli percussit, qui opinionis conservativae fuerat, odii phyletici et stupri accusatus. Aliqui discipuli Universitatis per teniam sibi vindicaverunt scelus: simulacrum colore rubro inquinatum est. - 15/06/2020 09h20
Virus Americae
Dum in Europa virus coronarium valde imminuit, res contraria in continenti Americano accidit. In Civitatibus Unitis plus quam vicies centena milia hominum contagione corrupti sunt, plus quam centum milia mortui. - 11/06/2020 08h34
De caede marina
Tertio hoc anno in Australia cetus necem perpetravit. Senex sexaginta annorum tabula super undas vehebatur apud Salis Litus quod ab urbe Sydneiana circiter octingenta kiliometra abest, cum cetus eum adortus est et occidit. Ora omnibus praeclusa est. - 07/06/2020 15h50
Seditiones Americanae
Gubernator civitatis Minnesotae iterum imperavit ut omnes cives urbis Minneapoleos domi se contineret a prima vigilia huius vesperis ad quartam crastinam; in civitate Georgia praefectus urbis Atlantae idem fecit ad proelia vitanda post necem Afroamericani Georgii Floyd. - 31/05/2020 21h34
Meschitae quoque
Sicut in Italia ecclesiae in aduersa tempestate fores patefecerunt, in Ierusalem, ubi uis morbida diminuitur, ac nonnullis in praeclaris ciuitatibus Arabicis. - 31/05/2020 20h41
Omnia aperiantur!
Post operae intermissionem trimestrem ob virus coronarium, Minister Primarius Italus Conte declaravit omnes tabernas et thermopolia a postero die rursum aperiri licere, servatis securitatis praeceptis: personae induantur et spatium unius metri inter cives retineatur. - 17/05/2020 08h57
Redemptio periculosa
Pretium liberationis Silviae Romano ab Unione Europaea gravis quaestio reputatum est, cum factio terroristica Al Shabaab nummis uti posset ad arma emenda et petitiones parandas. - 14/05/2020 00h45
Exprobratio Italica
Sicut ante praescripsimus, ea Siluia Romano post longum exilium Romam reuertit: quam tamen in Italicis innumeri despicione quodamque odio puellam islamicam propter consilium suum religiosum uituperauerunt. Manipulum ei ideo magitratus praebere defendendi causa consuluerunt. - 12/05/2020 23h51
Viuit!
Dictator Boreocoreanus Kim Jong-Un, qui diebus superioribus periturus uidebatur, hodie publicam habuit orationem ac conualuisse putatur, praeterea quod centrum nouum soli felicis causa erigere iussit. - 02/05/2020 16h36
De incerta ducis sorte
Post tot rumores tandem nuntius veridicus perlatus est de valetudine principis Boreocoreani ab Officio Securitatis Nationis: dictatorem Kim Jong-un aegrotum esse. Nihil aliud cognitum est. - 01/05/2020 17h37
Novus morbus de pueris.
Novum periculum indictum est de morbo Iaponico (Kawasaki) qui pueros usque ad novem annos aetate tangit. In Britannia, Hispania, Italia Septentrionali multi pueri affecti sunt raro concursu inflammatorio quodam modo viro coronario coniuncto. Viginti in Italia computati sunt. - 29/04/2020 09h51
Nemo ingredietur
Praeses Donaldus Trump nuntiavit per rete sociale immigrationem in Civitates Unitas parumper intermissam ob virus coronarium, ut civium munera defenderentur. - 21/04/2020 17h00
Receditne morbus?
In Italia virus coronarium debilius fieri videtur; contagio imminuit simulque numerus aegrorum in nosocomiis. Tamen series mortuorum non cessat. - 18/04/2020 00h06
Virus in dies magis diffunditur
In orbe octies decies centena milia aegrorum coronaviro numerantur. Plus quam centum decem milia mortui sunt, quorum maxima pars Europaei. - 13/04/2020 00h00
Summus moderator ad sanitatem reducitur
Minister Primarius Britannicus Boris Johnson viro coronario aeger nuper a nosocomio Londiniensi dimissus est. Ille gratias egit omnibus ob efficaces curationes sibi adhibitas. - 12/04/2020 23h46
Calamitas ingravescit
Prope decies centena milia in toto orbe virocoronario affecti sunt. Plus quam ducenta milia in Civitatibus Unitis ubi providetur numerum minimum mortuorum centum milia, maximum ducenta quadraginta milia fore. - 02/04/2020 10h04
Diffusio maxima morbi
Toto orbe virus coronarium expanditur; in summa sex centena milia contagione affecti sunt quorum plus quam centum milia in Civitatibus Unitis. - 28/03/2020 16h18
Calamitas universa
Tria centena milia in toto orbe virocoronario affecti sunt, qui perierunt tredecim milia, plus quam nonaginta milia ad sanitatem perducti. - 21/03/2020 23h02
De peste Americana
Uno die in Civitatibus Unitis numerus aegrorum coronaviro duplicatus est: plus quam tredecim milia contagione corrupti sunt. Gubernator Californiae imperavit civibus ne domo exirent ut morbus coerceretur. - 20/03/2020 09h23
Consilium Brasiliense
Brasilia, quae iam clauserat fines terrestres, prohibuit ne advenae a magna parte Asiae et ab Europa ingrederentur ob metum coronaviri contactus. - 20/03/2020 09h13
De uiro noua
Virus coronarium. Intra fines Italicos morbus conspargitur amplius: milia XIII nunc morbo aficiuntur atque mille homines interierunt. Virus posthac amplissime in Francogallia ac Germania Hispaniaque. Ibi in Hiberia milia III hominum morbo contaminantur. De Persia nescitur, sed malum diffundi aestimatur. - 12/03/2020 22h18
De uiro notitiae
Virus coronarium: intra fines Italicos morbus milia X hominum attigit, centena VI perierunt. Europa omnis uiro adficitur: Hispania mille aegrotos alit, Germania ac Francogallia centena aegrorum tenent. - 10/03/2020 20h41
Papa in reti
Summus Pontifex hodie nuntium Angeli pronuntiavit in bibliothecam inclusus, paucis fidelibus videntibus et audientibus per interrete a Foro Sancti Petri ob periculum coronaviri. Eodem modo admissio publica Mercuri diei habebitur. - 08/03/2020 17h20
Contagio Vaticana
Vaticanus virocoronario non est vacans: primus aegrotus inventus est, qua re omnia praecepta de valetudine apparata sunt ut propagatio mali vitaretur. - 06/03/2020 11h38
Migrantes repulsi
Vigiles Graeci finibus custodiendis praepositi gasium lacrimogenum et ictus aquarum coniecerunt in migrantes Syros conantes in Unionem Europaeam inire. Turci autem simili modo Graecis responderunt. - 06/03/2020 11h25
Louvre Musaeum conclusum.
Qui operam dant apud praeclarum Musaeum Lutetiae Parisiorum se congregaverunt ut de coronaviro solliciti consilium caperent: hodie periegetae exclusi sunt. - 02/03/2020 09h54
Ultio Italica
In urbe Neapoli ante biduum puer quindecim annorum temptato latrocinio a custode publico gravissime vulneratus erat. Familiares ulciscentes nosocomium vastaverunt ubi medici eum morti eripere frustra conati erant. - 02/03/2020 09h42
Pestilentia Americana
In civitate Vasingtoniae alter mortuus est ob coronavirus. Prima contagio Novi Eboraci inventa est. - 02/03/2020 09h28
Contagio serpit
Primus Italus qui non e Sina venerat viro coronario contactus est in regione Longobardia: exeunte mense Ianuario cum amicis ex illa re publica redeuntibus cenam sumperat. - 21/02/2020 09h26
De praesidis iudicio
Boreoamerica. De eiuratione futura illius consulis Trump nonnulla proferuntur: quamuis ideo multis consilio abiura esset, is tamen praeses a senatu insons iudicatus est, qua de causa solium ac fastigia relinquere non debebit. - 05/02/2020 23h02
Paradisus fiscalis periclitans
Multi advenae sedem in Lusitania elegerunt quod per decem annos vectigalia non pendunt, sed nuper factio socialista legem tulit ut migrantibus Europae de reditu vectigal decem partium ex centum imponeretur - 01/02/2020 10h05
Pro aeronaue
Persia. Post casum aeronauis Vcrainae ciues multi ad plateas Persicas una descendere ut indignationem suam demonstrarent propter impetum in aeroplanum ipsum, quod septuaginta et centum hominum obitum generuit. Multos dies demonstrationes exstaturas putatur. - 12/01/2020 23h02
De casu aeronavis Ucrainae
Rector Persicus Hassan Rohani tandem confessus est aeronavem Ucrainam ante triduum per errorem humanum deiectam esse cum accepta esset pro velivolo hostili. Indagatur ut rei erroris qui excusationem non habet inveniantur: in hac calamitate CLXXVI viatores perierunt. - 11/01/2020 08h35
Ultio Iraniana
Irania XV missilia demisit in duas sedes belli Boeroamericanas Iraquiae ubi etiam turmae sociorum sunt; Praeses Trump declaravit omnes milites servatos esse. Impetus cognitus erat. - 09/01/2020 08h22
Funera ducis
Persia. Luctus in tota terra a ciuibus geritur propter interitum illius ducis Persici Soleimani, qui superiore die in bombardamento Iraqensi mortuus est. Administratio Persica ultionem asseuerat atqui rursus uouit. - 05/01/2020 15h37

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae