Annus
2 0 2 0


Sancti Laurentii nocte
Calida nocte,
facies lunae,
stellis cincta,
in mare immensum flectitur,
ridens.
Musica est
cantus cicadarum intermittens,
stridulus.
Dum exspectatur,
lumina fragilia totius universi
reditus iter signant;
per fragmenta collocantur
albas super rusticas domus,
quae temporis temperiem absorbent
et quiescunt.
Levis aura super mare stat,
omnia in dulci quiete involvuntur.

Johannes Teresi - 10/08/2020
Saxa combusta
Ad limites, rupes,
altera parte, longa, impervia,
sole combusta, aeternum
prospicit,
momentum hunc irrideto
solitariae fici
aestu incumbente radices in terra
infigere conantur,
in anfranctibusque nidi
solitudinem habitant.
Saxa tempore combusta,
stantia, polita,
consumpta, et
in immenso spatio confixa,
ubi elatus fluctuum impetus
tremulum aera
cogitagionesque perfectas
leves reddunt.

Johannes Teresi - 01/08/2020
"Loquere, fili, de historia mea!"
Age, loquere filiis tuis de tua re,
nihil celatur inter verba,
versus solvuntur sicut musica sub ventum.
Limites non opponuntur amori
qui, purus, regenerat, ut calor solis, futurum.
In mente nebulosa nascitur odium,
fratres contra fratres trahens.
De occidente latere ad oriens orbis latus
sonitus turbae bellicosi audiuntur,
vexilla vento agitantur, aliena a mentis conceptis.
Clamat pax quae oritur in corde silenti:
confitere ante speculum quod in te vides
mysterium divinumque ferens.
Cum ut folia autumni
dies tuae nigrae inscribantur in diario,
loquere de gentibus tuis, de lunis praeteritis,
de iis qui vita defuncti sunt.
Aspice colores aurorarum,
formas nubium super cacumina montium,
in horizonte ubi fit occasus.
Ante aeternum, horae, dies
captivae capiuntur in clepsydra
vitri fragilis;
grana arenae praestant cursui temporis.
Labitur limpidus motus maris sub lunam,
lentus frangit saxum,
nihil potentius quam vis undarum;
ita potentior aspectu amor
in cor, ut fulgor, irruit
amatae, amicorum;
glaciam dissolvit surdium cordis dominatorum.
Tunc, age, audere contra adversarium, viciniori
profer divinum iussum:
“ Ἐντολὴν καινὴν δίδωμι ὑμῖν,
ἵνα ἀγαπᾶτε ἀλλήλους,
καθὼς ἠγάπησα ὑμᾶς ἵνα καὶ ὑμεῖς ἀγαπᾶτε ἀλλήλους”


Johannes Teresi - 11/07/2020
Junio mense
Post roseta
genistasque
alta moenia
declivia ad mare ornantia,
odorum suavitas profusa,
aestatem sub venientem,
laetos, mutabiles
mentem volatus fingentem involvit.
Ita ornata,
natura praebet
flores, colores
motumque undas frangentem,
et pretiosa apparet,
anima obumbrata,
in rapido venti vortice,
inopinato magico instante.
Johannes Teresi - 17/06/2020
Phantasia
In nebula suspensa,
cum mente struatur,
cum ut cuna vento moveatur,
inter alternis obeliscos aculeis ornatos
animae
in sericum caeruleum mersae,
libera currit
similis equi, phantasia.
Silentes res
eam tegunt,
eam solvunt
in siderum pulverem;
sedula, somnia laborat,
at non secus quam apparet.

Johannes Teresi - 30/05/2020
De fonte
Vesperi dum leviter folia fremunt
et fons murmurat
incertam exspecto horam.
Immotus albus equus
libertatem ostentat
membris marmoreis
in aquam turbatam prociectis.
Ipsum exspectat silentium
apud umbram palmarum,
ut plateau dominus fiat
artis et morae.
Inter tenues exspecto radios,
ut versus solvantur
ex vinculis aeris liberi,
alis fictis tacti,
in res spatio instantes mutati.
Subitus e longinquo venit
levis vesperi tactus
cum sonibus stridulis
hirundinum circa volitantium.

Johannes Teresi - 14/05/2020
Rosarum unguentum
Olentia per folia
viridiaque
roris guttae labuntur
latentes inter spinas,
harmoniam odoris subtilis
ad servandam suavissimam.
Ut rosa, matris
Amor est,
acies eius vita
resurgens est,
nos cum leves mulcent
Maii flores.

Johannes Teresi - 07/05/2020
Inimicus invisibilis
Per clariorem veri aera,
cum natura tota florescit,
terrae per plexus
flexusque subtiles radiorum solis tenuum,
aliquando ignotus serpere inimicus invisibilis incipit.
Vigesimi Draco primi momento,
formam sumit,
faucibus focum iactantibus,
viscere intrat, homines
carpit, vastas
mechercle involvit regiones.
Dura pugna impenditur,
umquam, nusquam visa!
Orbis inopinato ictu exsilit,
auxiliares agmina
impellit ad movenda,
medicos aegri ministros, vigiles
auxilium ut dent,
solum in Dominum fidentes.
Omnia immota sunt,
usque Deus …
Nunc vero flatus divinus autem spirat!
Pugna nec desinit intra muros,
domi iuvenes senesque aufert.
Multi inermes succumbunt;
eorum sors proh dolor ignota manet,
morbo capti a familia procul remanent.
Prex ad Jesum interim extollitur
ab ecclesia Romana.
Scitur nec Deum autem mori.
Die Paschali Is,
resurgens, draconem inferum eu vincet.

Johannes Teresi - 03/05/2020
Ἀνύτης θ'
Ἀνύτης θ' (ed. Oxoniensis D.L.Page)

Mνᾶμα τόδε φθιμένου μενεδαίου εἳσατο Δᾶμις
ἳππου, ἐπεὶ στέρνον τοῦδε δαφοινὸν Ἂρης
τύψε, μέλαν δέ οἱ αἷμα ταλαυρίνου διὰ χρωτός
ζεσσ', ἐπὶ ἀργαλέωι βῶλον ἒδευσε φόνωι.

Damidis hic sonipes requiescit perdite, cui iam
armipotens tinguit rubro pectore Mars
dumque cruenter anhelabat, cute diffluit alta
sanguen aspersum in cruda caede.


Andreas Latine interpretatus est
Andreas Nouocomensis - 22/04/2020


Resurrexit
Jam signum apparet martyrii
albo in Eius vestimento, et leves sunt Eius
gradus dum per humidam herbam incedit
et terram vix talaribus tangit argenteis.
Discipulos et proximos adloquitur
voce suavissima et angelica
Pacem proferens, et ex imo corde Amorem,
necnon verborum vi ea augens et vitae exemplaribus.
Nunquam circum se desinit omnia perspicere
oculis Patris mansuetis.
Ad montium viridium tamen cacumina iam florentia
nubibus amplexa candidis
oculos, miserrimi, ignaros vertunt inscientes.
Sed illic rediturus est ad Vitam
Qui se daturus est mortui delendae,
omnibus parcens.

Johannes Teresi - 13/04/2020
Iesus in Calvaria versato
Per callem saxosam
murmur audiebatur …
In mediis olivis celati
vesperi umbra tecti
aliqui stabant attoniti
dum clamores dolentes
flagelli sibilos exaudiunt.
Corpus aliquod exile
et extenuatum se trahebat;
in oculis eius tristitia ostentabatur
humilitate conditus monstrabatur.
Caput eius ornatum spinis,
terga, genua valde vulnerata,
sanguinem multum manabant.
Ascendebat cum gravi ligno
abiete ponderoso materiato
par saxa sudore tracto
dum olivae fixae videntur
minime tactae aere duro moventur.
In viciniis aquae rivi lugebant
timidae, neque passes
super ramos canebant,
omnia sub caelo immota manebant
obscuro et plumbeo.
Subitus altior fragor strepuit
tonitri, signum eventi resplenduit.
Lacrima tum genam macram lustravit
de oculis tristibus statim destillavit.

Johannes Teresi - 09/04/2020
Temporis pondus
Autumni sapores colliguntur.
Amores,
memoriam,
humida terra involvit.
Tempus fragile
fragmenta sua enumerat
silentiumque illinit
in folia florum
iam flaccida.
In astra,
ubi Fatum semper volvitur,
ubi instat praeteritum,
se oculi figunt.
Imaginis cuiusdam
proh dolor decoloratae
lumen parvulum
subrisum collustrat.
Folia vieta cadunt
non aliena a vitae pulsibus.

Johannes Teresi - 03/04/2020
De virocoronario
Omnia tristi permutant in tempore pestis :
parvas personas induimus timide,
absit a nobis virus Sinae metuendum!
Omnes secreti in domibus ceteris!

Lydia Ariminensis - 14/03/2020
CRISPA SALVIA VIXIT ANNOS
Floribus ei erat caput ornatum,
oculi luce fulgentes,
iuvenilia incessui levi consona membra.
Felix candidis brachiis sponsum amatum,
Julium Demetrium, Crispia Salvia mulcebat.
Singulos tenerrimo amore dies gaudebat
aliter ac Juppiter qui non minus qua exultabat;
verumtamen tam maius gaudium eius fuit
ut per areolas flava florum frumentique grana spargeret.
Solem usque adeo visum est eo tempore stantem
Ut non longinquus sisteret a Lilybeo urbe nec forte
ventus flaret qui furens limpidis blandiretur undis.
Diligenter et animo laeto, mulier ei dedita,
in sponso suo curando quiescebat;
domum dulcedine et unguentis replebat
eodem modo mali Punicae fructibus,
gemmis pretiosis, et variis, elegantem mensam ornabat.
Nectar mirabile ad celebrandam laetitiam
extollentes una cum coniugibus convivae veniebant.
Quid etenim vel quis similem harmoniam
nisi ornamentum pavonis formosum tenere potuisset?
Comis plumis ornatis,
circulos ridentes pedibus puellae pingebant
velo caeruleo vix indutae;
sono perfuso et aetherio ipsum caelum,
aureas glebas prospiciens,
amori libenti eorum animo aequo indulgebat.
Fatum heu pro dolor! pulcherriman sponsam
e sponso amatissimo eripuit, veluti florem recisum.
Noluit attamen Julis omnia mortem crudelem
misere abstulisse, inde animo sedato
ad Principium cito se volvere cogitavit.
Amor eorum numquam potuisset terram nigram
definite et certe deserere: divina spe membra
censuit ponere in gremio eius iuvenilia.
Omnibus dein eam admonentibus muros
ornavit arenosos et tempori subtrahere voluit
memorabili pictura mensas festivas, candida
oscula dulcissimasque blanditias.
Flavae nunc gemmae in aridis glebis
tamen florent; non animum libentem, saxa dura,
ventus expoliunt et pluvia.

Johannes Teresi - 01/03/2020
In Saturnalia agunt arva
Fugax lacrima, quasi roris gutta,
per genas fucatas labitur clara;
vaga, incerta, adtingens rubra labia
instat postea in serica manica.
Oculi sui, adspicientes iter huius
aliqua mora, difficile intellectu,
brevem sortem eius languido motu
sequuntur.
Vultum eius
et rugas et dubia
cyprius pulvis velat.
Quieti, lunae radii argentei
se mediis capillis ornatis interponunt
se dum stellae risusque de scena tollunt.

Johannes Teresi - 23/02/2020
Weston Classical School - Schola Classica Vestōniāna

Hīc ubi prīmigenī quōs fert Tennessia tergō
taurī pālantur lingua latīna viret
littera prīsca valet "cūr? tantum quōmodo possit?"
mīrāris multum. Somnia magna colit
Maecēnās Mārcus quī prīmus condere lūdum
cūrāvit puerīs deinde volēns et amāns
sermōnem nostrum, puerīs addūcere mīsit
sed vīvā methodō nōn velut ossa solō
condita rōsa diū lumbrīcīs atque liquōre:
vult omnēs linguā perbene posse fruī!
Sed paucī nōrant fierī nunc hīcque latīnae
fautōrēs linguae nōtitiamque ferunt
paucī quī īnsignēs hominēs dicuntur in orbe
rārī tunc veniunt atque docēre volunt.
Tam dolet ille mihī dīcēns "fortasse perīre
dēbet jam lūdus." "Mārce benigne, manē"
tunc subeō trīstis. Mārcus vult pergere nostrum
auxilium prōdest, quis valet orbus ope?
Alexius Isclanus Cosanus - 16/02/2020
Amor!
Calorem quaero,
ad cordis pulsus, ad amorem
me intendo vehementem;
colores virides vitae,
aurorae radios calidos,
dies iam victos inquiro.
Momenti punctum
in tuis pupulis infixum lucentibus
capere nitor.
Animam tuam
ciliis tuis celatam timidis percipio.
Affectibus motus,
lacrimas profundo multas,
leves, puras,
perlucentes veluti speculum
in quo me inspicio beatum.

Johannes Teresi - 03/02/2020
Fulgens in luce fervida
Adnuentem, quasi forment verba,
aperiuntur ad risum labia tua
assensum exprimit acies tua
fulgens in luce fervida,
vitae profundae exitum.
Flatus quidam inde nascitur
afflatus ex ore tuo inter alios conatus
sponte emissos continenter invitos.
Speculum quoddam fingit vultum
estne vultus tuus?
imago paene fugax
sine memoria,
fragilis, repente heu! exstincta,
sine reliquiis.

Johannes Teresi - 20/01/2020
Ex alta Olympi sede

Phoenix de colle rapida et altera
ad mare volat …
Voces antiquae se coagunt in chorum
se proiciunt de altis columnis
sonitui venti mixtae.
Currit Daedalus per anfractus
pinnas perdit vestimenti per tumulos arenosos.
Citharae sonu et dulcissimo cantu
candidae nubes solvuntur
dum volat eas frangens
sole moriente in aquis salsis.
Perennia lumina, ex undis iaculantia,
in saxa irrepunt
veterumque olivarum viridem comam.
Stellae a deis pinguntur
Fati itinera …
Subita extollitur musica inter templa
infundens in hominem singulares metus,
in artem, aera mirabilem.
Se abdit Daedalus in mediis columnis
admirans Junonis divinam majestatem,
magnitudinem Herculis, feritatem huius.
Fatum deluit radiis solis
vestigia Icari super aurem arenam …
ita se movent ut in agili cuna somnia
in divino spatio una cum vocibus Naturae feracis.
Cum paulo post cessat pluvia
et sol occurrit in caelum roscidum
Iris apparet velut pons venustate structus perenni
positus inter terram caelumque.
Tempestate sedata, Juppiter,
ex alta Olympi sede,
precibus nautarum auditis,
quorum palmae ad eum volvuntur,
iussum Castori et Polluci imponit:
“Eripite – inquit – agite ex imo mari
nautarum naves cum submersurae iam sint!”
Ventus statim concidit malacia fit
hic illuc, inter sacra templa
se rumpunt nubes et fructuosos ramos.


Johannes Teresi - 16/01/2020
Ἐρωτικὴ μάχη
Memet pulchra cupit puella, quae ui
temptat basiolis meum os suisque
sauiis petit. Haesit illa demum
ac conatibus omnibus per ima
pergit uotaque iungit omnia acris.


Laetus exciperes, Fabulle, cui iam
Gnaeo consule uouit is poeta
quod abest, nisi noctu somniisque:
occultum sibi uere temnit orbus,
spreuit, quod sibi forsitan luberet.

Andreas Nouocomensis - 06/01/2020

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae