Annus
2 0 2 0


DE MIRO REPERTO POMPEIANO

Regio V Pompeiorum plane repertum mirandum reddidit, thermopolium cum reliquiis alimentorum, ossa catuli et hominum. In testis inventum est quod superfuit haedui, limacum, carnis et piscis mixturae, vinum fabis mollitum. Quae res exemplar victus loci illo tempore evadunt, aliqua apparata ante Vesuvii conflagrationem, documentum historicum Pompeianorum vivendi rationis, cum iam tum, ex more hodierno, cibus promptus ante viam incolis oblatus sit.

Effossio in angulo regionis V, inter Vicum Pergularum et Domum Ex Argento Nuptiarum ante forum cum fonte marmoreo praeterito anno incepta est, cum vestigium ianuae in cinere pressum, pergula prioris tabulati, pars mensae primum inventa essent. Omnino in lucem relatum repertum picturas vividis coloribus ostendit. In parte monumenti ante viam posita, sub mensa, magnus canis, gallus vivus et duo anseres mortui praecipites efficti sunt, a latere Nereis hippocampum equitans, quae fortasse fori fontem revocat. Parietes luculenter decoratae sunt, pavimentum marmoreum variis coloribus.

Minister bonis cultus praepositus Darius Franceschini opera gregis concordis, spe Italiae restitutionis, gratulatus est moderatori Horti Archaeologici Maximo Osanna, qui peropportune affirmavit inventum illius exitialis diei photographiam esse.

Si plura legere vis https://napoli.repubblica.it/cronaca/2020/12/26/news/pompei_ritrovato_un_termopolio_intatto-279921637/

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae