Haicu quid sit
Haicu est breuis textus poeticus uel carmen integrum solidumque more Iaponico compositum. Haicua Iaponica tribus fiunt elementis, quae formam spectant, praecipuis:
1. constant plerumque 17 syllabis (quae quidem nostris in sermonibus uicem reddunt on uel morarum Iaponicarum) atque in plagis occidentalibus per tres extenduntur lineas uel uersus, quorum plerumque primus 5 constat syllabis, secundus 7, tertius iterum 5; singuli tamen nunquam 8 excedere debent syllabas, quapropter haicua nunquam 24 syllabis longiora extant;
2. exhibent kigo, id est temporis signum: hoc quidem est uerbum quoddam uel iunctura phrasisue, quae unum e quattor anni temporibus patenter indicet (more quidem Iaponico, quo kigo in saijiki, hoc est in lexicis signorum tenporum usitatorum, continentur et explicantur); singula anni tempora ad quosdam usque peculiares referuntur animi sensus (ut rerum
caducitatem et aegrum rerum desiderium reuocat Autumnus, animi hilaritatem uiresque naturae luxuriantes Aestas etc.);
3. habent kireji uel caesuram, hoc est elementum morphosyntacticum carmen duas ita secans in partes, ut duas perspicuas faciat eiusdem haicus imagines, quae altera alteram uariis modis reuocent excientque, sic ad quandam sese praecipuam adiungentes necessitudinem.
Haicu mera extare potest “pictura” uel repraesentatio “photographica” certi uitae momenti uel experientiae, cuius sic quidem lectorem, quam intentissime possimus, participem facere uolumus, fidem modo absolutam ipsi praestemus obiecto repraesentato (hoc est principium aestheticum Iaponicum, ab occiduis mutuatum scriptoribus, quod shasei dicitur, id est realismus). Plerumque tamen atque uniuerse haicua, dum certam per usum kireji experientiam uel uitae uicissitudinem describunt, in lectoris animo unum uel plures suscitare uolunt animi sensus, qui eundem ad necessitatem usque detegendam inter imagines repraesentatas suamque animi uitam interiorem perducant. Ita uero lector ipse ad ueritates subito apprehendendas uniuersales iterdum impellitur (quae quidem res apud occidentales haicuum scriptores a-ah moment
appellatur). Haicu autem, quob bonum elegansque habeatur, haud recta indicat, haud patenter declarat, sed necessitudinem inter imagines lectorisque sensus excitandos (quos etiam suo in animo animaduerterat scriptor, cum rem uel momentum ipse describendum experiretur siue haicu exararet) delineat tantum et adumbrat.
Scripsit Flaminius die XI ante Kal. Oct.
|