Annus
2 0 2 0


Colloquia mythologica II

IMPIVS AENEAS

Aeneas – Vergili, tutor et uates meae gloriae, fer opem, auxilium praesta.

Virgilius – Aenea, tute supplicans me clamas poetam qui te patrem conditorem Romae inuictae perfundere conatus sum pauperibus uersibus?

Aeneas – Linque si sapis tumida uerba. Dic mihi quomodo illa uexata quaestio dicta “Aeneas impius” orta sit. Ex tuis latinis saturniis?

V – Hexametri sunt, pater indiges.

A – Quicumque sint, hi uersus tui quendam Tertullianum pepulerunt ad me uituperandum sicut proditorem patriae.

V – Minime, diue. Tertullianum quaesiturus sum et repetam rem.

A – Forsitan etiam Seruium afer qui te cogitat dubitantem de meo honore. (Solus) Perditus sum miser!

Tertullianus – Manus aufer, gentilis! Quonam me trahis? Si scripsi Aenean fuisse proditorem patriae [Ad Nat. II, IX], non recuso: cur alios reos torquetis ut confiteantur, autem nos christianos ut negemus? Ius romanorum absurdum.

A – Vnde exegisti fabulam hanc?

V – Tantummodo flatus insanorum bacchantium sunt.

T – Vox populi sancti erat et mea coniectura, deo uno adiuuante.

V – Logi… Videsne, pater? Curae ne sit.

A – Et qua de causa iste Seruius post unum uel duo saecula adhuc tuis saturniis glossam scribens refert me ac Antenorem prodidisse Troiam?

Seruius – Grammatico munere fungens cogebar adnotare. Sed nullus ex magnis scriptoribus tandem id probauit.

A – Et quid ait Liuius ille nuncupatus, cum tu, Serui, scribas me hoc facinus admisisse [Ad Aen. I.242], secundum Liuii sententiam [Ab Vrb. cond. I, 1]? Et quomodo audes proferre id: Vergilius hoc “per transitum tangit” -dicis- componens uersum “se quoque principibus permixtum agnouit Achiuis” [Aen. I.488]? Quasi me in concilio secreto esse cum Achiuis cum Troia ardere coepit!

Liuius – Exspectate, uos audio me criminantes. At ego post Vergilium scripsi.

V – Simul aut paulo post… Ipse tamen numquam dixi semi uerbum contra te, Aenea: uersus meos perlege aut ausculta, si libet. Seruius paedagogus commentus esse aliqua mendacia mihi uidetur.

A – Sed quid est illud de hospitii iure cum Achiuis, quod scripsisti, tu Liui? Quis Achiuorum me acceperat ante bellum apud se aut accepit postea? Quem ego acceperim apud me?

S – (Separatim) Hoc priscum numen riuuli Numici plus litterarum scit quam reliqui omnes communiter…

L – Bah…, illis temporibus reges sibi inuicem hospitium facile offerebant. Nihil noui. Solum de miseratione Graecorum uictorum agebam, minime de proditione tua, Aenea.

A – Atqui mihi nihil liquidum apparet! Ad Minoem praetorem uos postulabo cum calumniam stringatis in me innocentem.

T – Vos facite sicut uobis uidebitur. Ego ad caela reuertor et Petro questurus sum iniuriam Virgilii huc me ui trahentis.

L – Quoquouersum curras, miser sectator asini, ultra flumina Auerni tibi progrediendum non est.

T – Tace, infide superstitiose.

Scripsit Daniel Alvarez



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae