Anno LXII ante Christum natum Antiochensem Archian poetam, qui uiolatae Romanae ciuitatis accusatus erat, ille Tullius Cicero patrocinatus est atque litteris perennibus tradidit. Archias Antiochiae saeculo II exeunte natus est atque uarias Graecas adiit ciuitates. Longa post itinera Romam peruenit, ubi Lucullos illos cognouit amauitque. Qui uero Archias lege Iulia, quacum socii ciuitati adscripti sunt, ciuis Romanus, dum in Sicilia erat, factus est: postea tamen lege illa Papia, quae ad ciuitatis abusionem pertinebat, a Grattio quodam ad iudicium traditus est, qui reapse Lucullis illis patronis irascebatur. Cicero Arpinas attamen Syriacum poetam aduocatus publice patrocinatur atque Heracleae adscriptum poeseos elogio defendit Archian, qui demum absolutus est. Illius igitur poetae Cicerone aduocato ad aeternitatem commendati poema praelegamus eroticum, quod uerum sagittas amoris ad unum conuertit poetam, ne malum uirus omnes polluat homines:
Νήπι' Ἒρως, πόρθει με τὸ κρήγυον, εἲς με κένωσον
πᾶν σὺ βέλος, λοιπὴν μηκέτ'ἀφεὶς γλυφίδα,
ὡς ἂν μοῦνον ἓλοις ἰοῖς ἐμέ, καί τινα χρήιζων
ἂλλον ὀιστεῦσαι μήκετ'ἒχοις ἀκίδα.
Pusio Amor, pulsa me solum, in me omne telum
inicias tuum ceterasque ne mittas sagittas;
ut me tantum iaculis capias me ac tibi tela desint
studenti quendam pungere nouis ueribus.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|