| 
  DE OBSCURO OBITU RAPHAELIS SANZIO (I)
 
  
 
 
    Abhinc quingentos annos summus artifex Urbinas immature mortem occubuit,
    sed obitus causa adhuc in incerto manet. Cum natus esset anno MCDLXXXIII,
    iuvenis interiit triginta septem annis aetate suo die natali sexto mensis
    Aprilis. Quae fuit mortis causa? Anniversarii celebratio de re varias
    disceptationes rettulit, ad quas tractandas primum quod Georgius Vasari
    testatus est in opere c.t.e. “Vitae excellentissimorum pictorum, sculptorum et
    architectorum", non praetermitti potest. Apud Vitam ei dicatam legimus
    Raphaelem intemperantia amatoria interisse post quindecim dies morbi cum
    febri assidua acutaque. Alio modo hac re dicta, illum affectum esse morbo
    Gallico vel Venerio.
 
    Constat Raphaeli in illo tempore amantem fuisse puellam quam admirari
    possumus Romae apud pinacothecam Palatii Barberini in tabula nominata
    “Puella pistrini” (La fornarina), immo aliqui opinantur pictorem eam
    secreto uxorem duxisse. Hoc opus, quod inventum est in officina artificis
    post eius obitum, ut periti putant, Veneris vel Amoris imago est. Tamen de
    illa puella altera opinio exprimitur, eam meretricem fuisse, quod per ironiam
    nomen significare possit, a qua vel ab aliis scortis morbus ad artificem
    infusus sit. Quae coniectura fide dignam reddit intemperantiam amatoriam
    velut mortis causam. Ex aliquorum sententia in tabula nominata “Femina
    capite velato” (La velata) Florentiae exposita in Pinacotheca
    Palatina pictor idem exemplar effinxit.
   Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |