Superstitio siue δεισιδαιμονία
Περὶ τοῦ Θεοφράστου χαρακτῆρος
Superstat religio superstitione imbuta non tantum Latine sed etiam apud Graecos, quam δεισιδαιμονίαν dicunt, ἀπὸ τοῦ δεδιέναι τοὺς δαίμονας, id est a deorum metu: hominum igitur formido modo apud Graecos apudque Romanos amplissime indicatur. Quam uerum ille Lucianus Syriacus ἐν τῶι Ἀλεξάνδρωι ἢ Ψευδομάντι summo probro in Alexandri uita condemnat, qui hominum deceptor periurusque semper esse uidetur. Apud Latinos item Lucretius Carus in libris de rerum natura Epicurum ipsum mendacium religionum indicat uictorem atque summo conatu mortis metum abigere nititur. Cum uariis posthac modis de superstitione multa dicantur, Theofrasto ipsi sapienti ab omnibus multa debita sunt, qui primus in libro de moralibus characteribus superstitioni corpus finxit atque scriptoribus illis exemplum proposuit:
[1] Ἀμέλει ἡ δεισιδαιμονία δόξειεν ‹ἂν› εἶναι δειλία πρὸς τὸ δαιμόνιον, ὁ δὲ δεισιδαίμων τοιοῦτός τις, [2] οἷος ἐπιτυχὼν ἐκφορᾷ ἀπονιψάμενος τὰς χεῖρας καὶ περιρρανάμενος ἀπὸ ἱεροῦ δάφνην εἰς τὸ στόμα λαβὼν οὕτω τὴν ἡμέραν περιπατεῖν. [3] καὶ τὴν ὁδὸν ἐὰν ὑπερδράμῃ γαλῆ, μὴ πρότερον πορευθῆναι, ἕως διεξέλθῃ τις ἢ λίθους τρεῖς ὑπὲρ τῆς ὁδοῦ διαβάλῃ. [4] καὶ ἐὰν ἴδῃ ὄφιν ἐν τῇ οἰκίᾳ, ἐὰν παρείαν, Σαβάζιον καλεῖν, ἐὰν δὲ ἱερόν, ἐνταῦθα ἡρῷον εὐθὺς ἱδρύσασθαι.
Deorum formido superstitio pro certo esse uidetur: superstitiosus enim talis est, qualis, si forte funeribus intersit, manus identidem luens aspergensque laurum ponit in ore diemque totum isto pacto adambulat. Postea si quo casu mustela occurrat, non prius procedit quam quidam eo praecurrat aut petrae adiciat tres in uiam; sin domi anguis inueniatur, si παρείας –id est Aesculapio sacer anguis- Sabadium –id est Phryx deus bacchanalium- inuocat, si sacrorum est, heroicum templum extemplo coluit.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|