Annus
2 0 2 0


De mellis stirpe

De origine verborum (XLV)

μέλι: mel

Nomen ipsum Graecum nobis amplissimum praebet aditum, ut de Indoeuropaeis illis testimoniis in radice pervestiganda nonnulla adnotari possint: hoc enim μέλι Graecum sub Indoeuropaea stirpe ipsa numeratur, cui primum milit/melit Hettaeorum verbum dein Hibernum hoc verbum mil interest. Quae verba demum illud primum “mel” omnia significant atque multimodo ad dulcedinem illam pertinent: ut dulce illud amplius perspiciatur, ad hanc stirpem *medhu- conspiciamus, quae verum non modo haec μέλι, mel pepererunt verba. Nam grammaticus praeclarus Chantraine ad hoc μέθυ, quod verum simillimum huius madhu Indicae vocis, id est Latine mulsum, quod a mulcendo est, adligat. Mel donec atque illud mulsum, quod vere vinum melli commixtum esse videtur, apud Indoeuropaeorum stirpes ad unum reduci possunt, qua de causa ambobus radicem eandem esse grammaticus putavit.

Quae praeterea vini mellisque permixti Baccho dulcedo apud illius Homeri poemata inveniri potest, sicut in hoc Odysseae (ι’ 92-95), ubi de Lotofagorum fructus vi enarratur:

οὐδ' ἄρα Λωτοφάγοι μήδονθ' ἑτάροισιν ὄλεθρον

ἡμετέροισ', ἀλλά σφι δόσαν λωτοῖο πάσασθαι.

τῶν δ' ὅς τις λωτοῖο φάγοι μελιηδέα καρπόν,

οὐκέτ' ἀπαγγεῖλαι πάλιν ἤθελεν οὐδὲ νέεσθαι.

Nec tamen mortem sodalibus nostris studebant

Lotofagi: eis autem ut comederent dederunt

lotum. Si quis melleum fructum edit, nec

pronuntiandi neque reddendi studio prehenditur.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae