Machonis epitaphius
De poetae ingenio
Dioscorides Alexandrinus poeta in saeculo III ante Christum natum Alexandriae uixisse putatur: ille enim eius Byzantinii Aristophanis grammatici coaeuus aestimatur, quamuis de eius uita pauca comperiantur. Quoius epigrammata ἐν τῶι Μελεάγρου Στεφάνωι numero XLI tradita sunt: Meleagrus item Syrus Dioscoridem poetam hoc uersu effingit ὃς Διὸς ἐκ κούρων ἒσχεν ἐπωνυμίην, id est qui a Dioscuris nomen habet . Inter Dioscoridis poemata hunc eius Machonis comoedi epitaphium excepimus, qui eius grammatici Aristophani institutor, id est Graece διδάσκαλος, fuisse traditur:
Τῶι κωμωιδογράφωι, κούφη κόνι, τὸν φιλάγωνα
κισσὸν ὑπὲρ τύμβου ζώντα Mάχωνι φέροις;
οὐ γὰρ ἒχεις κηφῆνα παλίμπλυτον, ἀλλά τι τέχνης
ἂξιον ἀρχαίης λείψανον ἠμφίεσας.
τοῦτο δ’ὁ πρέσβυς ἐρεῖ: “Κέκροπος πόλι, καὶ παρὰ Νείλωι
ἒστιν ὃτ’ἐν Μούσαις δριμὺ πέφυκε θύμον.”
Comoedi, leuis terra, Machonis ad tumulum
certantium hederam fere uiuam;
non est enim tibi elutus fucus, at artis
antiquae dignum induis relictum.
Hoc igitur senex dicet: “Cecropis arx, apud quoque Nilum
Musarum acre thymum genitum est".
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Andreas Nouocomensis
|