Antiqua lavacra
De origine verborum (XLIV)
λούω: lavo, tergeo
νίζω/νίπτω: tingo, intingo
πλύνω: mundo
Cum de verborum differentiis disputetur, non saepius de munditiei modis verba multa proferuntur, quod cotidiana res crebro neglegitur: hic tamen nonnulla de horum verborum discrimine instruentur, ut significationum cumulus perspicue enotetur. In primis enim omnia haec verba ad lotionem pertinent, quorum prima vox λούω ad illam lavandi luendique stirpem plane adligatur, altera νίζω ad corporis partium lutionem attinet ulteriorque πλύνω res illas polluere significat.
Verba demum illa radicitus examinabuntur, ut res ipsae melius commonstrentur. Primum enim illud λούω, ut ante diximus, illorum Latinorum lavandi, luendi, lotionis radicem adhibet, quod verum ex illa stirpe Mycenaei verbi rewoterejo ortum est, quod Homerus λουτρόν nominat, id est Latine balneum; Indoeuropaea item radix *lou-/*leu- esse videtur, sicut ille Petrus Chantraine ostendit. Verbum igitur secundum νίπτω, quoius stirps ad hoc Hibernicum verbum nigim, id est luo, lauo, nectitur atque ad Indoeuropaeam vocem *neig-/*nig- advehit, quae igitur in illo pollingo Latine inveniri potest. Tertium donec verbum πλύνω ad illam stirpem Indici verbi pluti licet colligemus, quae verum ad fluctuata corpora pertinet.
Haec postremo tria verba inter se his rebus intersunt: nam hoc λούω lavacra corporalia indicat, quae vero totum corpus includunt; alterum ideo νίζω/νίπτω cuiusdam membri commonstrat immersionem ultimumque πλύνω ad rerum munditiem attinet.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis
|