Quis custodiet ipsos custodes?
De origine verborum (XLIII)
φυλάσσω: custodio, tueor, praesidio
Illius verbi stirps ad illam custodelam pertinet atque variis modis custodiam custodesve significat. Haec enim φυλακ- radix illi Indoeuropaeorum j- adligatur, unde hoc φύλασσειν factum est ex isto φυλακ-j-ω. Eadem igitur stirps alia peperit verba, sicut φύλαξ, id est Latine custos, vel φυλακτήριον, id est praesidium, quod amuletum quoque significare videtur.
Eius stirpis tamen origo incerta est: ille Petrus Chantraine grammaticus nonnullas proponit sententias: inprimis ad illud πύλη verbum, id est porta, adnectit; postea illius Latini verbi bubulci stirpi confert, quae ad bovum curam custodiamque pertinet. Vnde tamen radix illa exorta sit nescitur, quae demum ad illos custodes attinet,
sicut enim apud Platonem (Περὶ πολιτείας Γ' 403e) de rei publicae custodibus conscribitur:
Μέθης μὲν δὴ εἴπομεν ὅτι ἀφεκτέον αὐτοῖς· παντὶ γάρ που μᾶλλον ἐγχωρεῖ ἢ φύλακι μεθυσθέντι μὴ εἰδέναι ὅπου γῆς ἐστιν.
Γελοῖον γάρ, ἦ δ' ὅς, τόν γε φύλακα φύλακος δεῖσθαι.
Vino eis (scil. vigiliis ) abstinendum esse sane praedicamus: nemini enim minus nescire licet quam vigili ubi sit in terris. Ridiculum, hercle, est custodi custode opus esse.
Andreas Latine interpretatus est Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis
|