Annus
2 0 2 0


Graeca versura

De origine verborum (XLII)

τρέπω: verto, verso, volvo, converto

Vocis Graecae illius significatus ad ipsam versuram omnis pertinet: quae enim ex illa Indica stirpe trep- est atque ex ea innumera verba parta sunt. Sicut inprimis illud τροπαῖον, id est Latine trophaeum, quod in hostis fugam monumentum erat, aut hic τροπικός κύκλος, id est tropicus circulus, quod item solis gyris in se versatur. Illa praeterea ῎Ατροπος, quae ἀπὸ τοῦ α- privativum et τοῦ τρέπειν est, id est invertibilis, humanas sortes excidit, postquam sorores illas texuerunt ac evolverunt. Sicut ille Hesiodus Ascraeus in Theogonia sua (217 et ss.) Parcas, Noctis filias, commonstravit, quae hominum fata atque errores adsequuntur atque saevissime ulciscuntur:

καὶ Μοίρας καὶ Κῆρας ἐγείνατο νηλεοποίνους,

Κλωθώ τε Λάχεσίν τε καὶ Ἄτροπον, αἵ τε βροτοῖσι

γεινομένοισι διδοῦσιν ἔχειν ἀγαθόν τε κακόν τε,

αἵ τ' ἀνδρῶν τε θεῶν τε παραιβασίας ἐφέπουσιν,

οὐδέ ποτε λήγουσι θεαὶ δεινοῖο χόλοιο,

πρίν γ' ἀπὸ τῷ δώωσι κακὴν ὄπιν, ὅστις ἁμάρτῃ.

(Nox) et Parcas et Keras peperit invidas,

Clotho, Lachesin et Atropon, quae mortalibus

natis et bona et mala offerre possunt quaeque

hominum deumque delicta persequuntur.

Neque deae diram ultionem umquam pacarunt,

antequam saeva poena mactarent quem erravit.

Quae demum stirps ab illis grammaticis Chantraine ac Pokorny ad verbum Indicum adligatur trapate, id est pudere, quod fortasse ad illam pudoris versuram capitis pertinent, ut iam Graecum verbum ἐντρέπομαι.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae